55:239 239 EPIST. PETRI I 240 manifestavit. Hic ergo terribilis Dei ultio denuntiatur omnibus impiis, quod illis Christus in offendiculum et impactionem futurus sit, quia in eo fundari renuunt. Qualis enim est Christi firmitudo ad sustinendos omnes qui fide in ipsum recumbunt, talis est durities ad frangendos et conterendos omnes qui illi resistunt. Nihil enim inter ista duo medium est quin vel super eum nos exstrui, vel ad ipsum collidi oporteat. Qui impingunt in sermonem. Modum hic designat quo in offendiculum Christus cedit: nempe dum se pervicaciter opponunt homines verbo Dei. Hoc fecerunt Iudaei : quia tametsi Messiam se velle amplecti profitebantur, ipsum tamen a Deo sibi oblatum, furiose repellebant. In eadem hodie causa sunt papistae: adorant nudum Christi nomen, evangelii doctrinam audire non sustinent. Significat ergo Petrus, omnes qui Christum evangelio suo vestitum non recipiunt, Dei esse adversarios, et eius verbo reluctari: deinde Christum nullis esse exitio, nisi qui caeco malitiae et obstinationis impetu adversus Dei verbum irruunt. Atque hoc notatu in primis utile est, ne vitii nostri culpa Christo imputetur. Nam quum nobis in fundamentum datus sit, illi accidentale est esse petram scandali. In summa, proprium eins munus est nos in spirituale Deo templum aptare: fit autem hominum vitio, ut in ipsum impingant: quia scilicet incredulitas homines cum Deo in certamen committit. Itaque Petrus, ut confiictum exprimeret, dixit esse incredulos. In quod etiam ordinati. Bifariam exponi potest hic locus. Certum quidem est Petrum de Iudaeis loqui. Yulgo autem interpretantur, quod positi fuerint ad credendum, quia illis destinata erat salutis promissio: sed alter sensus peraeque quadrare potest, quod ad incredulitatem ordinati fuerint: quemadmodum Pharao dicitur in hoc positus ut Deo resistat, et reprobi omnes in suum finem destinati sunt.1) Atque ut in hunc sensum inclinem^ facit particula xa interposita. Quod si tamen prior expositio magis arridet, vehemens exprobratio est. Nam inde Petrus incredulitatem populi a Deo electi exaggerat, quod salutem peculiariter sibi ordinatam respuerit. Et certe haec circumstantia bis eos reddit inexcusabiles, quod prae aliis vocati Deum audire recusaverint. Caeterum quod dicit positos fuisse ad credendnm, ad externam duntaxat vocationem refertur: nempe intuitu foederis quod Deus promiscue cum tota gente pepigerat. Quamquam (ut dictum est) satis convicta est hominum ingratitudo, quum verbum sibi propositum reiiciunt. 9. Vos autem genus electum, regale sacerdotium, *) Ego tamen magis in priorem sensum inclino. Videtur enim