51:239 239 EPIST. PAULI AD EPHESIOS CAPUT VI. 240 qui ex hoc Pauli exemplo colligunt mortuos esse invocandos. Nam Ephesiis Paulus scribebat, quibuscum illi erat ea, quam dixi, communicatio. Nos quid commercii habemus cum mortuis? Perinde est ac si dicerent, vocandos esse ad epulas nostras et convivia angelos, quia eiusmodi officiis fovetur inter homines caritas. 21. Ut autem sciatis vos etiam quae circa me aguntur, quid faciam, omnia vobis patefaciet Tychicus, dilectus frater et fidelis minister in Domino: 22. quem misi ad vos in eum finem ut statum meum cognosceretis, et consolaretur corda vestra. 23. Pax fratribus et dilectio cum fide a Deo patre et domino Iesu Christo. 24. Gratia cum omnibus, qui diligunt dominum nostrum Iesum Christum in sinceritate. Amen. 21. Ut autem sciatis. Rumoribus vel dubiis vel falsis plerumque turbari solent non modo infirmi, sed etiam graves alioqui et constantes. Hoc periculum antevertit Paulus, Tychicum mittendo, qui de omnibus certiores faceret Ephesios. In quo animadvertenda est pia sollicitudo quam habebat Paulus de ecclesiis. Nam quum mors illi assidue obversaretur ante oculos: neque metus mortis, neque sui cura ipsum impediebat quominus etiam remotissimis quibusque consuleret. Diceret alius, sibi plus satis circa se esse negotii: potius debere omnes ad opem sibi ferendam accurrere, quam a se vel minimum quidquam levationis exspectare. Non ita Paulus: sed mittit quaquaversum, qui ecclesias a se fundatas confirment. Tychicum laudat, quo plus fidei adhibeatur eius dictis. Dubium tamen est, quum m i n i s t r um in Domino fidelem eum appellat, de publicone ecclesiae ministerio, an de obsequiis privatim sibi exhibitis loquatur. Dubi-