5:239 EPISTOLA PRIMA. DE FUGIENDIS IMPIORUM ILLICITIS SACRIS, ET PURITATE CHRISTIANAE RELIGIONIS OBSERVANDA. Ioannes Calvinus optimo viro et amico singulari N. b. Ego vero, amicissime frater, molestissime tecum fero, ac pro eo ut debeo, vices tuas miseror: cui nondum ex illa Aegypto emergere liceat, in qua tot idolorum idololatriaeque portenta obversantur *) tibi assidue, ac oculis tuis ingeruntur : ad quorum famam quum piae aures perhorrescant, praesenti aspectu oculos (quorum scilicet et tenerrimus est sensus, et vehementius afficitur) supra quam dici potest, graviter offendi, par est. Cogeris spectare (ut narras) in monachis et sacrificulis foedas impietatis formas, in plebe mille genera superstitionum, plurima verae religionis ludibria: quibus omnia istic scatent et perstrepunt. A quibus spectaculis qui oculis suis parcunt, eos beatos existimo: praeut illa est tua, quam refers, vere misera necessitas. In primis vero, summum illud abominationum omnium caput, Missa, spectabilem se ac visendam exhibet, ac inter reliquas omnes nequitiae partes longe supereminet: in qua quidquid sceleratissimae impietatis cogitari potest, perpetratur. Huiusmodi spectacula si ludicra essent, possent forte abs to rideri: nunc autem ubi maxime seria sunt, cum gravissima Dei contumelia, non dubito (quae tua est pietas) quin bilem tibi magis quam splenem moveant, vel lacrymas potius eliciant. Quod autem mecum deliberas, qua te ratione, inter nefanda illa sacrilegia et Babylonis sordes, in quibus pro temporis rerumque tuarum conditione vivere nunc tibi necesse est, purum Domino atque impollutum conserves: id quidem ego perlibenter facio, tota ut ea de re animi mei sensum tibi exponam, eoque magis, quod quum multos hodie, qui gustum Dei aliquem percepisse videri volunt, professioni suae 1) observantur, 1552. 1576. 1597, vous sont au devant G.