29:239 239 PROLEGOMENA. 240 sed tantum ex gallicis eius concionibus latinas facere nostri fuerit instituti, nihil prorsus in illis immutandum duximus rel. Subscripsit David Claudus. Textus binis columnis expressus comprehenditur ternionibus 51 (A.Z; Aa.Zz; Aaa.Eee iij) quorum duo postremi tantum quatuor foliis constant. Folium ultimum in albis. Paginae numeratae sunt 602, sequuntur octo folia cum indicibus. Homiliae sunt centum et septem. Exstat quidem altera quae fertur editio, scilicet illa quae hoc titulo venit: Iohannis | Calvini | opervm omnivm | theologicorvm | Tomus secundus: | continens | Homilias in I. librum Samuelis, | et conciones in librvm Iobi. | caett. | Genevae. | Apud Iohannem Vignon, Petrum et | Iacobum Chouet. | M.DCXVII. (fol.) sub emblemate anchorae et serpentis. Verum volumine diligentissime excusso affirmare audacter possumus novam hic editionem minime prostare sed solo titulo mutato, dedicatione noviter recusa et indice ante textum posito, libri anno 1604 impressi exemplaria iterum emptoribus oblata fuisse. Caeterum textus pluribus in locis misere depravatus est et erroribus typographus scatet, quos ex parte tacite correximus, ex parte in margine coniecturis emendare studuimus. Non enim omnes in editione Operum Amstelodamensi emendati sunt. In secundum librum Samuelis exstant octoginta et septem sermones gallici manu scripti in bibliotheca Genevensi. Habiti fuere a die 23 Maii 1562 ad diem 3 Februarii 1563. Volumen absolvitur 880 paginis formae maximae. Quum iam ultra viginti annos in colligendos et describendos varios Nostri textus impenderimus, quumque ex multis aliis quas tibi porro offeremus concionibus) eius methodum et ingenium satis perspicere possis, et in moribus castigandis acerrimi oratoris christianaeque doctrinae assertoris gravissimi, verum etiam in historia tractanda pro more illius aetatis theologici potius et polemici scriptoris quam critici, facile veniam $bs te obtinebimus quod hunc quoque tam operosum laborem post tot alios non suscepimus.