20:239 239 EPISTOLAE 4070-4072 240 visus fuit ut commiseratione dignum putem quod non in praeceptorem meliorem inciderit. Memini praeterea nos, ut tunc tempus ferebat, de bello Gallico sermones varios contulisse, et inter alia confessionis mentionem factam fuisse, quam per legatos suos ecclesiae Gallicae Francofurti Principibus obtulere. Eam quum a nobis adhuc visam esse negarem, subiunxit Balduinus, vix aliam esse posse quam quae cum Augustana conveniat. Ibi quum me de vobis meliora sperare dicerem quam ut in veritatis confessione quidquam mutaturos putem, maxime hoc tempore quando de animarum salute tanto cum multorum et communis patriae periculo agatur, respondit ille: An ergo non meministis quid olim Heidelbergae et Wormatiae Beza fecerit, et qualis fuerit confessio illa cuius exemplum ad vos tunc misi? Ibi ego erratum quidem nonnihil dicebam, sed simul tuam ingenuitatem commendare coepi, qui admonitus ea de re amice nos tuleris et paratus fueris mentem tuam quamprimum publico scripto exponere, ne qua daretur ex obscuris loquutionibus occasio scandali infirmis. Hinc ille calumniandi occasionem nactus in libro suo nobis tribuit quae ab ipso dicta sunt, aut quae fortassis intra animum suum cogitavit, quum ea apud tui amantes effutire non auderet. Et hoc est nostrum illud colloquium ex quo ille contra te argumenta petit, ut te ubique locorum male audire probet, et eadem opera fratres et amicos tibi suspectos reddat. Fuerunt nobiscum in eadem mensa cum Navarreni filio Frisius2) noster et CeMarius medicus, qui si quid huius ex me audiverunt quod Balduinus garrit, ego illum virum bonum, me vero quavis infamiae nota dignum esse fatebor. Agnosco tamen culpam in me aliquam, quod tam stultus fuerim ut me absque periculo cum homine inconstante et verae fidei abnegatore versari posse existimaverim. Rursus non suo fructu caruit hoc nostrum colloquium. Quum enim videam quam bona fide recitaverit quae inter nos gesta sunt, de toto eius scripto rectius iudicare possum, quem totum similibus figmentis constare mihi plane persuasi. Quod si nihil gravius afferat quam paucula quae ad nos misisti folia continent, indignus eat cui respondeatur, et propter quem bonae horae male collocentur. Video enim pios homines iam dudum satietatem cepisse contentionum quae inter doctos iam aliquot annos arserunt, et te plus profecturum puto si omissis rabulis studia graviora continues. Audio tamen Balduinum cum Cassandro mirifica quaedam de ecclesiasticis traditionibus protulisse in nova quam nuper ediderunt farragine 3) : 2) Io. Friess, ludimagister Turicensis f 1565. 3) N. 4072.