15:239 239 EPISTOLAE 2016.2017 Haeret quidem Tononii adhuc Hieronymus ille, sed in nulla est autoritate. Franciscus Sampaulinus Viviaci satis tranquillus agit cum classis suae fratribus. Det Dominus, ut ita pergant. Sunt Genevae peregrinorum aliquot millia, unde fieri non potest, quin variae tractentur inter ipsos quaestiones. *) Confluunt enim ex variis regionibus varie instituti et affecti. Haec ad tuas. Alias nihil habeo quod scribam modo. . Bernae 26. Septembris 1554. Tuus Ioan. Hallerus. 2017. CAMILLI RENATI CARMEN IN CALVINUM. Exprobrat ei Serveti supplicium. (Ex Cod. Turiceim Archiv. Plut. VI. Vol. 177 olim Scrin. B. Tom. 47, fol. 227. . Simler. Vol. 83. . Trechael I. 321.) In Io. Calvinum de iniusto Michaelis Serveti incendio C. R. R.1) Indignum facinus saeclis mandasse futuris Haud, Calvine, vides animique exempla furentis, Ignibus immeritum rapidis dum corpus et ipsum Servetum, Calvine, iubes addicier. Ecquis Spiritus aut ratio horrendum in scelus impulit? et quae In tantum prodire nefas communio mentis Divinae, aut placido quae coelo digna voluntas Suasit? ab offensis per mille pericula Gallis Exsilio ignotas fugientem quaerere terras Compulsum, et Christi iactantem nomina veri, 2016.1) Genevae Galli exsules male audiebant quasi urbem regi proditori. Ita Perrinus in Senatu d. 24. Iul (Cf. Buchat VI. 117. Gaberel I. 430.) Verum Hallerus plane alia. Hic evidenter de disceptationibus curiosis novaturientium undique confitentium loquitur. 2017.1) Camillus Renatus Bhaetus (vide in fine). Renati nomen assumpsit hic Siculus quum ad evangelica sacra transiret. Anno 1542 cum Cur ione in Vallem Tellinam venit et aliquamdiu Clavennae commoratus ob quasdam opiniones Mainardo ministro suspectus fuit. Qui quum confessionem ab omnibus ecclesiae membris exigeret Camillus subscribere recusavit Mes per plures annos protracta est, Blasius et Comander Curiensis ministri Italorum contentiosa et pervicacia ingenia Bullingero denunciabant* Vide etiam N. 1577 et De Torta, hist ref. rhaet. II. 44. 94. 121. 157. 167. 225. JDisputabatur de sacramentis, resurrectione etc. Camillus cui iam a. 1549 ne religionem doceret interdictum fuit, prid. Non. Iul. 1550 excommunicatus est, mox vero interveniente Vergerio cum ecclesia reconciliatus per aliquod tempus quievit Carmen hoc clare demonstrat eum usque cum parte adversa fecisse. (Cf, MissUn Centur. p. 337. Trechsel. II. 75.) Hoc carmen non solum sui generis fuisse colliges ex JV. 1938.