9:238 quieta illis maneat status sui possessio, Lutheri magnanimitatem multis elogiis praedicant. Quod ego libenter patior: modo ne tam praeclari doctoris nomine perperam et indigne abuterentur in suum commodum, vel potius ad suam libidinem. Si quid vitii permixtum fuit summis Lutheri virtutibus, sepultum esse velim. Certe quaecunque fuerunt ne ea exagitem, donorum quibus praeditus fuit reverentia et amor me retinet: vitia autem pro virtutibus exosculari, stultae et praeposterae affectationis est. Minus etiam excusabilis inconsiderati zeli fervor, quod scripturam turpiter et pudendum in modum corrumpunt, ut Ioannis Baptistae [pag. 288] spoliis Lutherum exornent. Quamvis enim non negent etiam in Ioanne Baptista factum esse quod de venturo Elia praedixerat Malachias, volunt tamen de Luthero intelligi hoc vaticinium: quia sit Elias ille, per quem restituenda fuerint omnia: et quod in Ioanne Baptista semel factum est, non obscure, tam prophetae quam Christi testimonio, in Luthero fuisse iterandum. Qua falsitate non minus foedarunt Lutheri nomen, quam Aegyptii Ieremiae corpus, sepulcrum eius adorando. Atque ut Eliae nomen concedatur Luthero, sacrilegae tamen est temeritatis, asserere ultimum Eliam, ac si praecisa esset Deo manus, ne quem vel praestantiorem vel parem posthac emittat. Nam quo oraculo illis patefactum est, in unius hominis persona sic exhaustos vel imminutos esse potentiae Dei thesauros, ut nemo similis prodeat ex illa immensa et incomprehensibili scaturigine? Nec dubito [pag. 289] quin data opera vesanos istos praecones Satan excitet, ut profanis et nasutis hominibus suppetat, quam captant, maledicendi occasio. Atque utinam non minus in toto scripto quam in verbo uno mutila fuisset eius manus, qui attestari non potuit, nisi per unum T I 1) Nam quum Lutherus principium hoc semper tenuerit, nec sibi, nec cuiquam mortalium fas esse, nisi ex verbo Dei sapere, mirandum ac dolendum est, tam imperiose eius placitis ecclesiam Dei astringi. Negabunt hoc sibi esse in animo. Paulisper ergo quiescat Lutheri nomen, donec sedata placidaque ratione causam egerimus. Quod a falsis doctoribus cavendum esse monent, ego quoque recipio: nec alio tendunt nostrae admonitiones, nisi ut a pestifero eorum delirio sibi caveant filii Dei. Caeterum de re ipsa quid? magistraliter pronunciant se non symbolice nec metonymice accipere Christi verba: Hoc est corpus meum: sed ut sonant [pag. 290] relinquere in nativo suo sensu. Ego metonymiam subesse dico, quia non 1) Epistolae modo memoratae ad Westphalum subscripserunt Christianus Haveman et Ioannes T. A. quem tamen Timannum Amsterodamum pastorem Bremensem fuisse ex altera epistola luculentissime patet