55:238 Hoc valde percellere infirmos poterat, quum viderent totidem esse Christi hostes, quot erant sacerdotes, presbyteri et doctores, in quibus solis conspicua erat imago ecclesiae. Huic scandalo dum mederi vult Petrus, Davidis testimonio praedictum fuisse admonet quod tunc cernebant fideles. Praesertim autem Iudaeos alloquitur, ad quos propie hoc pertinebat. Quamquam non minus hodie utilis nobis est haec admonitio. Nam qui sibi primatum arrogant in ecclesia, infestissimi sunt Christi hostes, ac diabolica rabie persequuntur eius evangelium. Papa se vicarium nominat: videmus autem quam atrociter illi adversetur. Simplices ac imperitos consternat hoc spectaculum. Cur istud? Nempe quia non reputant accidere quod David praedixit. Meminerimus itaque hoc vaticinio non tantum admonitos fuisse qui viderunt Christum a scribis et Pharisaeis reiici: sed nos etiam muniri adversus quotidiana scandala, quae fidem nostram alioqui labefactare possent. Quoties inquam videmus eos qui praesulum titulo gloriantur, insurgere adversus Christum, veniat hoo nobis in mentem, reprobari lapidem ab architectis, sicuti a Davide praedictum est. Quemadmodum autem trita est metaphora aedificii, quum de politico, vel spirituali regimine agitur: ita David architectos vocat quibus commissa est gubernandi cura et potestas: non quod recte aedificent, sed quia nomen habent, et ordinaria potestate sunt praediti. Unde sequitur, non semper fideles ac veros Dei ministros esse, qui sunt in officio constituti. Bis ergo ridiculus est papa cum suis, dum sibi hoc solo praetextu summam et indubiam autoritatem arrogant, quod ordinarii sunt ecclesiae praesides. Primum nihilo iustior aut magis legitima est illorum vocatio ad regendam ecclesiam, quam Heliogabali ad regendum imperium. Terum ut illis demus quod impudenter obtendunt, rite vocatos esse : videmus tamen quid de ordinariis ecclesiae praesulibus David pronuntiet, Christum scilicet ab ipsis reiici: ut porcis haram magis quam Deo templum aedificent. Sequiritur altera pars, quod non efficient magni omnes qui potentia et dignitate sua superbiunt, quin maneat Christus suo loco. 8. Lapis impactionis. Postquam fideles consolatus est, quod in Christo habituri sint fundamentum solidum et stabile, quamvis maior pars, adeoque primores ipsi nullum illi in aedificio locum assignent: nunc poenam denuntiat quae manet omnes incredulos, ut horum exemplo illi terreantur. In hunc finem citat Iesaiae testimonium ex capite 8, 14. Illic propheta Dominum minatur fore Iudaeis in lapidem offensionis et petram scandali. Hoc proprie in Christum competere, colligi potest ex textu: et Paulus ad Christum accommodat, Rom. 9, 32. Nam in eius persona Deus exercituum se plene