51:238 sicuti in aliis caritatis officiis, ita in precibus prima debeat esse cura sanctorum. 19. Et pro me. Peculiariter sui memores in precibus Ephesios esset iubet. Unde colligimus neminem tanta donorum affluentia pollere, qui non opus habeat tali fratrum subsidio, quamdiu in hoc mundo degit. Quis enim hac necessitate potius eximetur quam Paulus? et tamen fratrum preces implorat. Neque id per simulationem: sed quia serio cuperet adiuvari. Nunc audiamus quid sua causa peti velit: nempe ut sibi detur apertio oris. Quid ergo? an obmutescebat, vel metu impediebatur a confessione evangelii? Minime. Sed metuendum erat ne praeclare exorsus, in posterum deficeret. Adde quod tanto zelo ardebat asserendi evangelii, ut sibi nunquam satisfaceret. Et sane si reputemus quae sit negotii dignitas et magnitudo, longe impares nos omnes esse fatebimur. Ideo postea adiungit, quemadmodum opoi^tet me loqui: significans opus esse rarae virtutis evangelio testimonium reddere quale oportet. Expende autem singula verba. Dicit cum fiducia: quod significat timorem obstare nostrae libertati quominus pleno ore et intrepida lingua praedicemus Christum. Contra autem, liberam et minime fucatam confessionem a Christi ministris requiri. Neque enim optat astute respondendi, vel potius cavillandi sibi dari facultatem: ut ambagibus adversarios eludat. Os apertum cupit, quod erumpat in liquidam et firmam confessionem. Ore enim semiclauso proferuntur ambigua et perplexa responsa. Ergo in a p e r t i o n e o r i s : hoc est, tanta libertate, quae nullam formidinem sapiat. Sed videtur hoc incredulitatis signum fuisse in Paulo, quod quasi de constantia sua dubitans aliorum intercessionem implorat. Non ita est. Neque enim alienum a Dei voluntate remedium quaerit, aut eius verbo minus consentaneum, quod faciunt increduli: sed tantum iis subsidiis nititur, quae sibi a Domino concessa adeoque promissa et commendata esse videt. Iubet Dominus ut alii vicissim pro aliis orent fideles. Hinc ad singulos redit non exigua consolatio, quod salutis suae curam reliquis mandari audiunt: et habent autorem Deum, ut sciant, non frustra pro se ab aliis fundi preces. An fas esset recusare quod illis offertur a Domino? Sufficere quidem hoc debebat, quod certus est unusquisque ex Dei promissione se, quoties oraverit, exauditum iri. Verum si ad cumulum suae liberalitatis hoc quoque addere Deus voluerit, alios pro nobis precantes se exauditurum: an repudianda foret istae eius liberalitas: ac non potius obviis ulnis avide amplectenda? Meminerimus ergo, Paulum non diffidentia vel dubitatione impulsum confugere ad fraternas intercessiones: sed ideo cupide eas expetere, quia nihil quod sibi a Domino datum esset praetermittere volebat. Ridiculi ergo papistae,