49:238 alienas se ingerat partes: neque unus omnia simul habere expetat, sed sorte sua contentus libenter ab alienis vicibus usurpandis abstineat. Quum tamen disertis verbis notat communionem quae inter nos est, simul etiam innuit quantum studium esse debeat in commune corporis bonum conferendi quas singuli obtinent facultates. 6. Habentes dona secundum. Non simpliciter de fovendo inter nos fraterno amore nunc concionatur Paulus: sed modestiam commendat, quae optimum nobis est temperamentum totius vitae. Cupit sibi quisque tantum suppetere, ut nulla fratrum ope indigeat: atqui hoc mutuae communicationis vinculum est, dum sibi nullus sufficit, sed ab aliis mutuari cogitur. Fateor ergo non aliter constare piorum societatem, nisi dum sua quisque mensura contentus fratribus impertit quae accepit dona, et vicissim alienis donis iuvari se patitur. Sed Paulus in primis retundere voluit quam sciebat hominibus ingenitam esse superbiam, ac ne quisque aegre ferat non omnia sibi data esse: admonet, non sine optimo Dei consilio singulis distributas esse suas partes: quia ad communem corporis salutem expediat, neminem donorum plenitudine sic esse instructum, ut fratres suos impune spernat. Hic ergo praecipuum habemus scopum quo tendit apostolus, non omnia omnibus convenire, sed ita esse distributa Dei bona, ut finitam singuli portionem habeant : atque suis donis in ecclesiae aedificationem conferendis sic oportere intentos esse singulos, ut nemo derelicta sua functione in alienam transeat. Hoc enim pulcherrimo ordine, et hac veluti symmetria incolumitas ecclesiae continetur: ubi pro se quisque in commune sic confert quod a Domino accepit, ut alios non impediat. Hunc ordinem qui pervertit, cum Deo pugnat, cuius ordinatione est institutus. Differentia enim donorum non ab hominum placito nata est, sed quia in eum modum gratiam suam dispensare Domino visum est. Sive prophetiam. Nunc species quasdam in exemplum proferendo demonstrat quomodo in sua quisque facultate, veluti in statione conservanda, occupari debeat. Siquidem suos singula dona fines propositos habent, a quibus declinare est dona ipsa corrumpere. Quod autem oratio est aliquantulum perturbata, sic poterimus contexere, ut hinc conclusio incipiat: qui ergo prophetiam habet, eam exigat ad analogiam fidei: qui ministerium, eo utatur ad ministrandum: qui doctrinam, ea utatur ad docendum, ete. Hunc scopum qui intuebuntur, intra suos fines se rite continebunt. Caeterum locus hic vario accipitur. Sunt enim qui prophetiam intelligunt divinandi facultatem, quae circa evangelii primordia in ecclesia vigebat: ut Dominus regni sui^ dignitatem atque excellentiam modis omnibus tunc commendare voluit. Et quod additur, secundum a n a l o g i am fidei, referendum ad omnia membra 18*