20:238 4070. GUALTHERUS BEZAE. Balduinum mendacem et calumniatorem sistit in iis quae de sua cum Turicensibus conversatione scripsit Etiam Castalionem nuper defunctum perstringit (Ex autographo Arch. Turic. Plut. VI. Vol. 164, olim Scrin. B. Vol. XIX. Epp. Angi. fol. 50. . Simler. Vol. 109.) D. Theodoro Bezae fratri carissimo. S. Legi nuper in Balduini libro locum quo quid ex nobis audierit narrat, quum superiori anno Eae transiret. *) Neque parum me commoveret hominis petulantia, nisi eum bonis omnibus iam ita notum esse scirem ut nemo bonus eius linguam aut calamum valde timere debeat. Qui enim in Christo Iesu fraternae caritatis et verae fidei vinculo coaluerunt, hostium calumnias non facile admittunt, quibus illi contentiones accendere et eos inter se committere student quorum concordia ipsis noxia est. Alteros ego non moror qui iam ante animis a nobis et ecclesiis nostris alieni sunt. Et quamvis apud te, frater in Christo observande, nulla excusatione opus esse scio, operae pretium tamen me facturum putavi, si quid apud nos ille egerit et dixerit tibi certa et vera relatione significarem. Praedicat in libro suo D. Bullingeri humanitatem, et quidem merito, quum eam hostes etiam acerrimi negare aut dissimulare non possint. Quod me ab illo ad se missum ait, id ex suo cerebro fingit. Nam neque me Bullingerus misit, neque ego me ab illo missum esse unquam dixi. Imo libenter fateor, Bullingerum pro suo iure me increpuisse quod ad hominis apostatae et notae vanitatis mensam accesseram. Et ut dicam quod res est, non propter Balduinum sed propter Navarreni filium naturalem (ut aiunt), quem secum ducebat, ad illud prandium accessi, quum illius nomine semel et iterum vocarer. Putabam enim ea aetate iam esse illum iuvenem ut non sine fructu aliquo cum illo colloqui possem* Et sane, quantum unius et alterius horulae spatio deprehendere potui, talis mihi 4070.1) M. Fabricii Resp. ad Calv. et Bez. pro Balduino (N. 4069 not 5) in Biga p. 127 haec leguntur: Incolumes venimus Tigurum ubi Bullingerum minime invenimus qualem ex tuo ingenio tu describis, barbarum, inhospitalem : nam tametsi sese humanissime excusant, Gualtherum suum qui nobis esset conviva misit. Illic quum multas audiremus querimonias de tua insania, evangelii causam apud omnes bonos vehementer affligente atque infamante, tum vero nescio quid subiecit te ibi aliquando convictum falsi noti nctQanQevpeiac ignominiose cecinisse palinodiam sacramentariam, sed iam longe aliam esse tuam modo in Gallia, modo in Helvetia, modo in Germania naQancea(t(Cav etc*