15:238 quam iniqui sint iudices, qui non ex verbo Dei, sed ex humanis traditionibus contra verbum Dei, de vera falsaque religione iudicent, praeposteroque iudicio haereticos pro catholicis et catholicos pro haereticis habeant. Nunc primum in manus meas venit libellus pii docti carissimique fratris nostri Besae. *) Non poterit non probari summopere piis omnibus. Satis superque respondit quidem ille novis istis Academicis, ita ut supervacanea omnino futura videatur mea tractatio, in qua nihil a me adfertur novi: propter maiorem tamen ecclesiarum in vera doctrina confirmationem (ut tu sanctissime admones) conabor ut quamprimum in lucem mea quoque, qualis qualis est, illa tractatiuncula veniat,2) tuo magis certe suasu, quam ulla ratione alia adductus. . . . . . -- . . . . . Argentina 24. Septembris 1554. Tui studiosissimus Hieronymus Zanchus. 2016. HALLERUS BULLINGERO. A Bullingero interrogatus de iis quos Calvinus nuper ad hunc scribens tam atra creta notaverat, se nihil tale audiisse affirmat: Bolsecum nihil habere autorilatis, caeteros tranquillos esse, etsi Calvino passim parum faventes. (Ex autographo Arch. Turic. Plut. VI. Vol. 154, olim Scrin¡í B. epp. Tom. 32, fol. 202. . Simler. Vol. 82.) Clarissimo viro D. Heinrycho Bullingero Tigurinae ecclesiae pastori fidelissimo domino et compatri suo et colendissimo et carissimo. Zurich. . -~ Quod Genevenses concernit, nihil audio de eo, de quo scribis, dissidio. Neque inter nostros quemquam novi, qui Calvinum haereseos accuset. Est quidem quibusdam nostratibus invisus satis Calvinus, quia videtur ipsis nimium rtoXvjTQayfiovew. Quantum tamen in nobis est, damus operam, ut ferociam eorum frangamus et mitigemus, et modestius eos de tantis viris sentire doceamus. 2015.1) Cf. N. 2012 ubt etiam de novis istis, quos vocat, Academicis. 2) Mer Zanchii opera nulla toits exstat tractatio.