51:237 237 CAPUT VI. 238 eutiendi, vel simili aliquo. Verum plus expressit quum dixit e x s t i n g u e r e : respexit enim ad epithetum quod iam posuerat: ac si dixisset: non modo acuta sunt et penetrabilia Satanae tela: sed, quod magis exitiale est, etiam ignita. Ac fides non modo ad retundendum acumen, sed ad restinguendum etiam ardorem sufficiet. Haec enim victoria est quae vincit mundum, ut inquit Iohannes (1 Ep. 5, 4). 17. Et galeam salutaris. Ad Thessalonicenses illo quod nunc citavi capite galeam nominat spem salutis: quod eodem sensu dictum accipio. Caput enim optima galea munitum est, quum spe erecti suspicimus in coelum ad illud salutare quod nobis promissum est. Ergo non aliter salutare nobis est galea, quam sperando. 18. Per omnem precationem. Postquam arma induit Ephesiis, precibus eos certare docet. Atque haec verissima est ratio. Nam invocatio Dei praecipuum est exercitium fidei et spei. Eadem est, quae a Deo impetrat quidquid est bonorum. Precatio autem et oratio parum differunt, nisi quod illa est tanquam species, haec autem genus. Commendat autem in orando perseverantiam, quum dicit in omni a s s i d u i t a t e . Hoc enim verbo admonet, ne defatigemur: instandum esse alacri animo : infracto studio continuandas esse preces, si non statim consequamur quod volumus. Si cui magis placet sedulitas, non repugno. Sed quid sibi vult omni tempore? an bis idem repetit, quum iam de continuo studio egisset? Non ita sentio. Terum ubi rebus prospere fluentibus quieti sumus ac laeti, nulla fere precandi cogitatio nos sollicitat: imo nunquam ad Deum, nisi malis coacti, confugimus. Nullum ergo tempus elabi vult Paulus quo intermittamus precandi memoriam. Ita in omni tempore perinde valet atque tam secundis rebus, quam adversis. Pro omnibus sanctis. Nullum est momentum quo non incitare ad orandum nos debeat propria inopia. Sed alia est etiam ratio sine intermissione orandi, quia fratrum necessitates tangere nos debent. Quod autem erit tempus quo non laborent aliqua ecclesiae membra et ope nostra indigeant? Proinde si quando sumus ad orandum frigidi aut negligentiores quam par sit, propterea quod nulla nos praesens necessitas urgeat: in mentem nobis protinus veniat quam multi sint fraters nostri, qu isub variis et gravissimis aerumnis fatiscunt, qui summis animi angustiis premuntur, qui ad extremum malorum sunt redacti. Valde ferreos esse nos oportebit, nisi excutiatur nobis ille torpor. Quaeret hic quispiam, an pro solis fidelibus sit orandum. Respondeo, Paulum ita commendare Ephesiis pios, ut tamen alios non excludat. Neque tamen dubium est quin