50:237 237 CAPUT IV. 238 tater, et verum ex lectione illius tollendum usum. Quam profanationem ultus est Deus iusto iudicio, quum adulterinis glossis passus est puram intelligentiam obrui. Scriptura, inquiunt, foecunda est ideoque multiplices sensus parit. Ego scripturam uberrimum et inexhaustum omnis sapientiae fontem esse fateor: sed eius foecunditatem in variis sensibus nego consistere, quos quisque sua libidine affingat. Sciamus ergo eum esse verum scripturae sensum, qui germanus est ac simplex: eumque amplectamur et mordicus teneamus. Fictitias expositiones, quae a literali sensu abducunt, non modo negligamus tanquam dubias, sed fortiter repudiemus tanquam exitiales corruptelas. Verum quid respondebimus ad Pauli verbum? certe non intelligit Mosem eo consilio scripsisse, ut historia in allegoriam verteretur: sed admonet qualiter praesenti causae historia conveniat: nempe si figurate illic delineatam nobis ecclesiae imaginem observemus. Neque vero aliena est a genuino literae sensu eiusmodi anagoge: quum a familia Abrahae similitudo ducitur ad ecclesiam. Quemadmodum enim Abrahae domus tunc fuit vera ecclesia : ita minime dubium est quin praecipui et prae aliis memorabiles eventus, qui in ea contigerunt, nobis totidem sint typi. Sicut ergo in circumcisione, in sacrificiis, in toto sacerdotio levitico allegoria fuit: sicuti hodie est in nostris sacramentis, ita etiam in domo Abrahae fuisse dico. Sed id non facit ut a literali sensu recedatur. Summa perinde est ac si diceret Paulus, figuram duorum testamentorum in duabus Abrahae uxoribus et duplicis populi, in duobus filiis, veluti in tabula, nobis depictam. Et certe Chrysostomus in vocabulo allegoriae fatetur esse catachresin : quod verissimum est. 23. Qui ex ancilla. Uterque secundum carnem erat genitus ex Abraham. Sed in Isaac erat peculiaris ratio, quia promissionem habebat gratiae. Ergo in Ismaele nihil erat praeter naturam: in Isaac erat Dei electio. Idque in ipsa genitura fuit adumbratum. Miraculo enim, non communi more, genitus fuit. Oblique tamen et gentilium vocationem et Iudaeorum reiectionem insinuat: quia hi naturali prosapia gloriantur: illi vero fide praeter humanam facultatem fiunt spiritualis Abrahae soboles. 24. Nam duae sunt pactiones. Ideo sic transferre malui, ne perderetur gratia similitudinis. Paulus enim duas eioc^Hpcac duabus matribus comparat. Durum est, in neutro genere testamentum vocari matrem. Pactionis itaque nomen aptius. Nec vero tam elegantiae quam perspicuitati studui. Porro iam rem ipsam proponit, quod sicut in domo Abrahae duae matres: ita etiam in ecclesia Dei. Doctrina enim mater est, ex qua nos Deus generat. Ea est duplex, legalis et evangelica. Legalis in servitutem generat: est igitur similis Agar. Sara