5:237 IOAN. CALVINUS PIO LECTORI S. Etsi iam eum fructum apud pios aliquot viros Epistolae istae nostrae ediderunt, qui spem aliquanto maiorem mihi in posterum faciat: quoniam tamen et familiares quosdam meos, et alios non paucos, a quibus lectae fuerunt, etiamsi mihi verbotenus assentiantur, non tamen magnopere hinc commoveri audio, quod duram asperamque nimium conditionem a me sibi causentur imponi: non minimum visus sum mihi operae pretium facturus, si paucis hic probos omnes obtestarer, ac per tremendum illud Dei nomen obsecrarem, ne quas e Dei verbo sumptas exhortationes hic habent, perinde accipiant, ac si fabula sibi a poeta, aut a rhetore aliquo declamatio recitetur, quam plausu blandisque acclamationibus satis sit accepisse: verum et vitae doctrinam tradi sibi meminerint, quae non aliter quam obtemperando rite approbetur: et eam ipsam doctrinam Dei verbum esse cogitent, quod impune ludibrio habituri non sint. Quam sententiam quia pluribus in praesentia verbis persequi non licet, uno Iezechielis prophetae vaticinio summatim complectar. Insignis est locus (33, 31 ss.) qui et in Iudaeorum exemplo quandam infelicis huius saeculi effigiem repraesentet, et terribili divini iudicii exspectatione merito nos percellere debeat. Turmatim1 (dicebat prophetae Dominus) ad te veniunt, coram te sedent, verbaque tua audiunt, sed ea non exsequuntur. Ludibrium enim in ipsorum ore, et cor eorum in avaritiam inclinatum. Et factus es illis non secus ac ludicra cantio sonorae dulcedinis, quandoquidem verbis tuis intentas habent aures, quae exsequi non curant. Sed quum tempus venerit (quod certe iam instat) cognoscent apud se fuisse prophetam. Vale. Genevae, pridie Idus Ianuarii. Anno 1537.