49:237 237 CAPUT XII. 238 Unicuique ut divisit Deus. Anastrophe, seu vocum inversio, pro quemadmodum unicuique. Atque hic quidem exprimitur ratio illius sobriae sapientiae quam commemorat. Quando enim distributio gratiarum varia est, ita sibi optimum quisque sapiendi modum statuit dum se intra collatam sibi a Domino fidei gratiam continet. Ergo superflua sapiendi affectatio non est modo in rebus superfluis ac cognitu inutilibus: sed etiam in iis, quarum utilis alioqui est intelligentia, ubi non respicimus quid nobis datum sit, sed temeritate atque audacia mensuram intelligentiae excedimus : quam importunitatem inultam non sinit Deus. Videre enim est ut plurimum, quibus deliriis circumferantur qui se stulta ambitione ultra constitutos sibi fines efferunt. Summa est, hanc rationalis nostri sacrificii partem esse, ubi se quisque mansueto ac docili spiritu regendum ac flectendum Deo praebet. Porro quum fidem humano iudicio opponens nos a placitis nostris cohibeat, mensuram simul consulto adiungit, ut se humiliter contineant fideles in suo quoque defectu. 4. Quemadmodum enim in uno corpore membra multa habemus, membra vero omnia non eandem habent actionem : 5. sic multi unum sumus corpus in Christo, membra mutuo alter alterius: 6. habentes autem dona secundum gratiam nobis datam differentia: sive prophetiam, secundum analogiam fidei: 7. sive ministerium, in ministerio: sive qui docet, in doctrina: 8. sive qui exhortatur, in exhortatione: sive qui largitur, in simplicitate: sive qui praeest, in studio: sive qui miseretur, in hilaritate. 4. Quemadmodum enim. Iam illud ipsum quod de limitanda secundum fidei mensuram cuiusque sapientia posuerat, ab omnium fidelium vocatione confirmat Vocati enim sumus hac lege, ut tanquam in unum corpus coalescamus: quandoquidem eam quae est inter humani corporis membra societatem ac connexionem inter omnes suos fideles instituit Christus: et quia in tantam unitatem per se homines convenire non poterant, illius coniunctionis vinculum ipse factus est. Quia ergo quae in corpore humano visitur ratio in fidelium quoque societate esse debet: ea similitudine adhibita probat quam necessarium sit singulos considerare quid suae naturae, quid captui, quid vocationi conveniat. Porro haec similitudo quum varias habeat partes, praecipue hoc modo ad praesentem causam est applicanda, quod ut distinctas habent facultates membra unius corporis, distinctaque omnia, nullum vero membrum aut omnes simul facultates tenet, aut aliorum munera ad se trahit: sic et nobis varias dispensavit dotes Deus: qua discretione quem inter nos ordinem servari volebat, instituit : ut secundum facultatis suae modum sibi quisque temperet, neque in