30:237 237 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XVII. 238 docet verbo suo, et quidem recto et puro corde et animo. Caveamus autem ne illa cognitio simulata vel coacta sit, quam deinceps malitia et ingratitudo ex animis deleat et exstinguat: sed demus omnem potius operam, ut vere Dei virtutem apprehendamus quam Deus suis patefacit, ut in ea conquiescamus, et de ipsius auxilio persuasi simus. Nihilominus Israelitae, licet satis docerentur lege Dei et peculiari testimonio tantam esse Dei virtutem quae suis liberandis et ex periculis eruendis sufficeret, non tamen in illa vera fide conquieverunt, sed dubii et vacillantes fuerunt. Quamobrem David verbis istis oblique diffidentiam et incredulitatem ipsorum arguit, quod nimirum non attenderent ad divinas promissiones quae lege Dei continebantur, et non illis ut par erat fiderent. Nam si Israelitae bene cognovissent Deo salutem sui populi curae esse et liberationis honorem et gloriam soli sibi velle reservari : non usus his vocibus esset David, ut omnis haec multitudo et ecclesia cognoscat Deum. Itaque istis verbis ostendit populum fuisse metu attonitum et perculsum, et intra spem metumque collocatum. Quid vero ipsorum animos percellebat? Nempe gigas ille miles cataphractus perterrebat, cui resistendo se impares arbitrabantur, nemine singulari certamine congredi cum ipso audente. Deo igitur debitum honorem illos non tribuisse hinc apparet, sed in externis praesidiis fiduciam collocasse: ac proinde merito David dicit oportere illos discere, Deum suos servare non ordinariis modis sed prorsus extraordinariis: et hanc scientiam ex vera Dei cognitione nasci. Certa vero scientia et cognitio virtutis et bonitatis divinae manat ab ipsius verbo. Neque enim haec inferiora veram nobis de Deo cognitionem adferunt: sed ad illorum intuitum potius oculi nostri caligant et sensus hebescunt. Et miracula potius ad indignationem movent, quam ad veram Dei cognitionem deducunt, nisi Dei verbo regamur et illustremus Quamobrem Deus verbo suo, quod in lege, prophetis et evangelio continetur, nos docet. Quoniam autem nonnunquam scientia illa in nobis est debilis quodammodo vacillat, ac proni sumus ad contumaciam, et rebellionem ac diffidentiam: idcirco etiam opus habemus confirmatione, ut quibusdam externis testimoniis Deus re ipsa ratum faciat, se non frustra loquutum esse in verbo suo, in quo maiestas ipsius splendet. Sane utilis nobis est haec doctrina, quam istis verbis Davidis, ut haec universa ecclesia noverit, Deum non servare in gladio, neque in hasta, contineri diximus. Caeterum observandum Davidem quum Goliathum compellaret, ac diceret, ut haec multitudo sciat quod est Deus in Israele, illis verbis incredulorum vanas superstitiones et idololatrias arguisse, et nominatim blasphemam illam gigantis maledictionem