29:237 237-238 PROLEGOMENA. Sermones Calvini in librum primum Samuelis gallice praedicatus fuisse, et sic ex ore concionatoris exceptos, non solum rei consentaneum est sed etiam expressis verbis in exemplari latino declaratur. Authentici vero neque in schedis manu scriptis, neque in bibliothecis publicis usquam terrarum vestigium relegere potuimus. Quid quod de iisdem in Vita autoris a Colladono scripta altissimum est silentium. Nihil ergo habemus quod tibi ad illustranda operis fata offeramus, quam ipsius voluminis notitiam, cuius caeterum satis rari duo exemplaria apud nos exstant, quorum alterum typographo describendum tradimus. Nam, ut infra demonstrabimus, semel tantum illi sermones prelum Genevensem exercuerunt. Ecce libri titulus : Ioannis | Calvini | homiliae in [ I. librum Samuelis. | Ex Gallicis Latinae factae | et nunc primtttn in lucem editae. | (Emblema) Genevae | Excudebat Gabriel Carterius. | M.DCIIII. (fol.). Emblema repraesentat Iustitiam in sella sedentem, in dextra bilancem, in sinistra gladium tenentem, illic adstantibus duobus viris manus porrigentibus, hic duobus aliis terga dantibus et fugientibus. Ante thronum in terra iacent cadavera plura, supra scriptum est mrp. Haec omnia in circulo cum adagio: SVVM YNICVIQVE. Extra circulum super ornamenta stant pueri duo cum iisdem illis attributis modo memoratis. Folia limioaria duo, alterum cum titulo libri, alterum cum epistola nuncupatoria Mauritio Landgravio Hassiae inscripta. Ex hac dedicatione nonnulla decerpere libet, ad operis historiam et indolem delineandam pertinentia : Diu latuerunt magni illius Theologi Io. Calvini gallicae in L I. Samuelis conciones, a certo scriba ab ipsius populum docentis ore fideliter exceptae, quas ille vir magnus pauperibus peregrinis tanquam thesaurum quem nullum alium habuit moriens legavit. Eas diaconorum nostrorum collegium, qui peregrinorum pauperum specialem curam gerunt, aliquamdiu explorans occasionem in lucem emittendi, non sine aliqua interim utilitate eorum qui ecclesiae praesunt, asservavit, sed tandem tanquam thesaurum reconditum gemmasque pretiosas ex abditis terrae locis erutos proferre voluit. Ecce igitur latinae a me factae prodeunt, Tuae que Celsitudini, tam diaconorum nostrorum quam peregrinorum pauperum nomine, offeruntur . . . . Quanta vis ipsius in docendo fuerit adhuc ii meminerunt qui docentem audierunt. Quanquam fateor ipsum neque docentem neque scribentem in ornatu verborum et humana eloquentia, quae inanibus pigmentis et flosculis magis quam rebus ipsis delectatur, eximium^ sed in rerum ac sententiarum numero et pondere admirandum fuisse. Verum ea est saeculi nostri caecitas, ut bonorum virorum et insignium servorum Dei labores aut parvi fiant, aut etiam neglecti iaceant, quod nullo fuco pigmentati prodeant Ac fortasse isto in numero futurae sunt istae homiliae, quas quum autor fato praeventus ne relegere quidem potuerit, multi rudes et impolitas ac deformes suo calculo damnabunt, et censoria sua virgula parum aequi tam ipsi autori quam eiusdem interpreti futuri iugulabunt. Equidem rudes illos et impolitos agnosco si verborum ornatum quaeras: quin et multas in iisdem sententias repetitas quos omittere interpretem debuisse non immerito fortassis aliquis dixerit. Verum enim vero quum et nihil autori nobis affingere permiserimus, et non opus novum instituere,