20:237 287 1564 IANUAR. 238 audio revixisse, et quae illi obieci negare. Si me absente Basilienses de controversia decidant, id est, de facto, credibile est facile fore non repugnantem et absentem vincere. Sed ego rem totam Deo committo, qui procul dubio istam vel socordiam vel perfidiam quorundam suo tempore ulciscetur. Balduinus sub Fabricii cuiusdam nomine nova conviciorum plaustra in nos evomuit.5) Accepi tantum aliquot paginas ex quibus unam huic nostro tradidi, propterea quod nonnihil de te et Gualtero nostro continet quod vos scire operae pretium est, ne perditus apostata vestro nomine abuti pergat. Habeo exemplar diplomatis 6) veniae quam a Philippo impetravit ut in gremium romanae ecclesiae rursus admitteretur, abiuratis nostrarum ecclesiarum haeresibus: quod et palam fecit, stipulante Atrebatensi Cardinali. Yix arbitror me illi responsurum. 7) Quis enim tandem esset istorum conviciorum finis? Ubi tamen totum librum nactus ero deliberabo, et rogo ut folium illud remittas. Bene vale, mi pater, una cum omnibus collegis, quos tecum Dei gratiae commendo, ut vos omnes Dominus noster Iesus in opere suo confirmet et sanctis vestris laboribus magis ac magis benedicat. Iterum vale. Genevae x. Ianuarii. Tuus Beza. 5) Frc. Balduini Biga responsionum p. 65.228. Ex urbe Paris. cal. Nov. 1563. JELeveljng p. 40. De Fabrido isto frustra Ioecherum adieris : silicet ipsius Balduini pseudonymum esse videtur. Prodiit libellus Par. et Colon* 1564 sub titulo : Responsio ad Calvinum et Bezam pro F. Balduino. 6 Grace a l'intervention du cardinal de Lorraine et de l'archeveque de Oambrai il obtint la revocation de son ban le 27. Mai 1568, seulement on ne lui restitua pas ses biens confisques, mais ses protecteur¡í lui firent donner la chaire de jurisprudence dans la nouvelle universite de Dormi, en prenant toutefois la precaution de lui imposer une abjuration a Louvain, et de lui faire signer une formule de retractation fort detailiee. Baudouin se soumit a tout. (Haag. II. 30) 7) Quod etiam non fecit Heveling h h: Dicitur silentium servatum esse respectu Hotomani cui crimina nefanda nec neganda obiecta erant (Biga p. 134) Accusatio haec valde suspecta est. Languetus nihil habet nisi {p. 269) Balduinus rixatur cum Genevensibus. Hotomanus docebit ius civile Yalentiae ad Rhodanum, conductus stipendio 1200 francorum.