51:236 iustitiam, et vult esse loco thoracis ad pectus muniendum. De iustitia gratuita aut imputatione iustitiae, quae peccatorum remissione constat, hic a quibusdam, meo iudicio, intempestive mentio ingeritur. Nam de vitae innocentia agit Paulus. Integritate igitur primum, deinde pia et sancta vita vult esse ornatos. 15. Calceati. Alludit (nisi fallor) ad caligas militares. Nam hae quoque inter arma censebantur, quorum nullus domi usus erat. Sensus est: quemadmodum milites adversus frigus et alias noxas crura tegebant ac pedes : sic evangelio nos oportere esse calceatos, quo illaesi per hunc mundum transeamus. E v a n g e l i u m p a c i s cur dicat, non obscurum est: nempe ab effectu, quia legatio est nostrae cum Deo reconciliationis, quae sola pacatas reddit conscientias. Sed quid sibi vult nomen praeparationis? Alii exponunt, praecipi ut ad evangelium parati simus. Ego autem hunc quoque evangelii effectum esse interpretor : quod parati tam ad iter faciendum, quam ad militiam simus, impedimentis omnibus soluti. Natura enim tardi sumus et parum agiles: ex adverso viae asperitas et multa obstacula nos morantur, minima offensa nos debilitat. His Paulus opponit evangelium tanquam optimum suscipiendae et peragendae expeditionis instrumentum. Ergo non satis commode Erasmus periphrasin adhibuit, ut sitis parati. 16. Assumpto scuto fidei. Quum unum sint fides et verbum Dei, Paulus tamen duo illis officia assignat. Unum esse dico, quia verbum obiectum est fidei: nec aliter in usum nostrum applicari potest, quam per fidem. Sicuti rursum nihil est fides et nihil potest sine verbo. Sed Paulus neglecto tam subtili discrimine de spirituali armatura libere loqui sibi permisit. Nam et prioris ad Thessalonicenses 5, 8 thoracis nomen fidei et caritati communiter adscribit. Unde apparet, nihil aliud voluisse dicere, quam probe munitum esse omnibus partibus, quisquis istis, quas nominat, virtutibus praeditus erit. Non abs re autem quae praecipua sunt pugnandi instrumenta fidei et verbo Dei comparat, gladium scilicet ac scutum. Nam certe in pugna spirituali haec duo primas tenent: nempe quia fide repellimus omnes diaboli insultus: verbo autem Dei hostis ipse prorsus conficitur. Hoc est: si in nobis verbum Dei efficax per fidem erit, satis superque armati erimus tam ad repellendum quam ad profligandum hostem nostrum. Qui autem eripiunt Christiano populo verbum Dei, quid aliud agunt quam quod necessariis armis spoliant, ut sine conflictu pereat? Nemo enim est cuiusvis ordinis, quem non oporteat militem esse Christi. Porro militare inermes ac gladio destituti qui poterimus? Possitis tela omnia. Improprie loquitur: debuerat enim potius uti verbo excipiendi, vel dis-