50:236 21. Dicite mihi, qui sub lege vultis esse, legem non auditis? 22. Scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit: unum ex ancillaj alterum ex libera. 23. Sed qui erat ex ancilla, secundum carnem erat genitus: quivero ex Ubera, per promissionem: 24. Quae allegorica sunt. Nam duae sunt pactiones, una quidem a monte Sina, quae in servitutem generat : ea est Agar. 25. Nam Agar Sina, mons est in Arabia. Ex adverso autem respondet ei, quae nunc est Ierusalem: servit enim cum liberis suis. 26. Quae autem sursum est Ierusalem, libera est: quae mater est nostra omnium. 21. Dicite mihi. Interpositis exhortationibus ad affectus movendos, pulchram exornationem addit superioris doctrinae. Non esset quidem satis valida per se probatio : sed postquam argumentis satis pugnavit, confirmatio haec non est spernenda. Sub lege esse, hoc loco significat subire iugum legis, hac conditione ut Deus tecum agat secundum legis pactum: teque vicissim ad servandam legem ad- 8tringas. Nam alioqui sub lege sunt omnes fideles: sed hic de lege tractat cum suis appendicibus, ut dictum est. 22. Scriptum est quod Abraham. Nemo est tam insanus, qui data optione libertatem spernat, praeoptet servitutem. Hic vero docet apostolus, quicunque sub lege sunt, esse servos. Miseri igitur, qui hanc conditionem ultro appetunt: quum Deus eos velit liberare. Huius rei imaginem in duobus Abrahae filiis proponit : quorum alter ex serva natus, matris conditionem tenuit: alter ex libera liber haereditate potitus est. Postea totam historiam accommodat ad suum institutum et eleganter illustrat. Primo, quoniam legis autoritate pars adversa se armabat, legem exadverso opponit. Legis autem nomine quinque libros Mosis designari, usitatum est. Deinde, quia ad causam nihil videbatur pertinere historia quam citat, transfert ad expositionem allegoricam. Caeterum quia scribit haec esse aXkrflopoo| Jisva, inde occasionem arripuit Origenes, et cum eo permulti alii, scripturae a genuino sensu huc illuc torquendae. Sic enim colligebant, literalem sensum nimis humilem esse et abiectum: latere igitur sub literae cortice altiora mysteria, quae non aliter erui possent quam allegorias cudendo. Atque id non difficulter obtinuit: nam speculationes quae, speciem argutiae prae se ferunt, semper mundus praetulit solidae doctrinae et praeferet. Tali approbatione crevit magis ac magis licentia: ut in tractandis scripturis ludere non modo impune permissum fuerit, sed etiam summae laudi tributum. Neminem siquidem multis saeculis ingeniosum putarunt, nisi qui subtiliter transfigurare sacrosanctum Dei verbum sciret ac auderet. Hoc procul dubio Satanae commentum fait ad elevandam scripturae autori-