49:236 dinem cogatur nostra pervicacia, solidam iustitiae et perfectionis laudem voluntati Dei asseri necesse est Mundus quae ipse fabricavit opera sibi persuadet bona esse: reclamat Paulus ex Dei mandatis aestimandum esse quid bonum sit ac rectum. Mundus in suis commentis sibi plaudit ac delitias facit : Paulus autem affirmat j Deo non aliud placere nisi quod mandavit. Mundus, ut perfectionem inveniat, a verbo Dei ad novas inventiones delabitur: Paulus in Dei voluntate perfectionem statuens, si quis hanc metam transgreditur, falsa imaginatione deludi ostendit. 3. Dico enim per gratiam, quae data est mihi, cuilibet vestrum, ne supramodum sapiat praeter id, quod oportet sapere, sed sapiat ad sobrietatem: sicuti unicuique distribuit Deus mensuram fidei 3. Dico enim per gratiam. Si particulam rationalem non esse supervacuam putes, non male cohaerebit haec sententia cum superiori. Quandoquidem enim iam totum studium nostrum positum esse voluit in vestiganda Dei voluntate, proximum erat ut nos ab inani curiositate abstraheret. Quum tamen rationalis particula saepe apud Paulum abundet; potes et pro simplici affirmatione capere: nam et sensus sic optime constabit. Caeterum antequam praecipiat, autoritatem sibi datam commemorat, ut non aliter suae quam Dei ipsius voci auscultent. Tantundem enim valent eius verba ac si dixisset: Non loquor a me ipso, sed legatus Dei quae mihi mandata ille iniunxit ad vos perfero. Gratiam (ut prius) vocat apostolatum, quo Dei bonitatem in eo commendet, ac simul innuat, se non irrupisse propria temeritate, sed Dei vocatione assumptum. Ergo ita praefando autoritatem sibi comparans, Romanos parendi necessitate obstringit, nisi Deum in ministri sui persona velint contemnere. Praeceptum deinde sequitur, quo et nos retrahit ab earum rerum investigatione, quae nihil quam tormentum ingeniis afferre queant, nullam vero aedificationem: et prohibet ne sibi quis plus sumat quam ferat captus et vocatio: simulque admonet ut ea tantum cogitemus ac meditemur, quae nos sobrios et modestos reddere poterunt. Sic enim intelligere malo quam secundum quod Erasmus vertit: Ne quis superbe de se sentiat: quia et hic sensus est aliquanto a verbis remotior, et ille melius quadrat orationis contextui. Particula ista p r a e t e r id quod oportet s a p e r e declarat quid in priore vocabulo OTtepcpovsiv voluerit: nos scilicet modum sapiendi excedere, si in iis, de quibus non esse sollicitos convenit, nos occupamus. Ad sobrietatem vero sapere est iis studiis intentum esse quibus ad modestiam1) institui te ac erudiri sentias. O instituaris.