47:236 vocem. 6. Hanc similitudinem dixit illis Iesus: Uli autem non intellexerunt, quaenam essent quae dicebat illis. 1. Amen y amen dico vobis. Quia negotium Christo erat cum scribis et sacerdotibus, qui habebantur ecclesiae pastores, si vellet doctrinam suam recipi, necesse erat ipsos spoliari huius tituli honore. Poterat etiam multum fidei derogare eius doctrinae credentium paucitas. Contendit ergo non omnes in pastorum vel ovium numero habendos, qui externum in ecclesia locum usurpant: sed hac demum nota legitimos pastores a reprobis, genuinas oves ab adulterinis discerni, si ipse unus omnium scopus sit et principium et finis. Haec admonitio quum omnibus saeculis utilis fuit, tum hodie praesertim necessaria est. Nulla est nocentior ecclesiae pestis quam dum lupi sub pastorum larva grassantur. Scimus etiam quam durum offendiculum sit, quum spurii vel degeneres Israelitae se pro ecclesiae filiis venditant, et hoc praetextu insultant fidelibus. Utrique malo per continuos fere aetatum successus obnoxia semper fuit ecclesia. Sed hodie rudes et infirmos nihil magis perturbat quam quum sanctuarium Dei vident a summis evangelii hostibus occupari. Neque enim facile in animum inducunt, Christi doctrinam esse, cui tam acriter ab ecclesiae pastoribus resistitur. Deinde quia maior pars falsis doctrinis circumducitur per varios errores, dum singuli alios respiciunt et exspectans nemo fere in rectam viam se patitur adduci. Ergo nisi lupis et furibus sponte nos exponere libet, ne in larvatis pastoribus vel ovibus fallamur imprimis cavendum est. Magnificum est ecclesiae nomen, et merito: sed quo plus reverentiae meretur, eo magis sollicite ad notandum verae vel falsae ecclesiae discrimen intentos esse nos decet. Aperte hic negat Christus pro pastoribus habendos, qui tales se iaceant, vel censendos esse in ovibus, quicunque externis insignibus gloriantur. De Iudaica ecclesia sermonem habet: nostrae in hac parte non dissimilis est ratio. Spectandus est etiam consilii eius finis quem dixi, ne scilicet terreantur vel labascant infirmae conscientiae, quum evangelio infestos vel contrarios cernunt, qui pastorum loco regnant in ecclesia: ne a fide propterea resiliant, quod paucos ex vulgo Christianorum in audienda Christi doctrina condiscipulos habent. Qui non ingreditur. Inepte faciunt meo iudicio, qui subtilius singulas partes huius parabolae excutiunt. Nobis ergo summam hanc tenere sufficiat, quod quum ecclesiam Christus similem faciat ovili, in quo Deus omnes suos aggregat, se comparat ostio, quia non alius quam per ipsum in ecclesiam pateat ingressus. Hinc sequitur eos demum probos esse pastores, qui recta ad Christum ducunt: eos in Dei ovile vere colligi, ut censeantur in eius