15:236 sed ut antea tibi significaverat!., spero turbas illas brevi conquieturas. Satagunt huius ecclesiae ministri ac multis modis conantur, ut sacrificuli et missa rursus hinc eiiciantur :3) nec tantum e suggestu causam egerunt fortiter, sed adierunt senatum eique simul omnes testati sunt, nisi hoc effecerit, se hinc migraturos, quod nequeant bona conscientia hic ulterius ministrare, ubi tanta domi feratur et defendatur idololatria. Hanc illorum actionem senatus gravissime tulit, et post aliquot dies ipsis duriter admodum respondit. Id praesertim obiicientes, quod ante multos annos Wittenbergenses consilium dederint, cui Lutherus, Ionas, Promeranus et horum similes manu propria subscripserunt, quo sentiunt, magistratus in rebuspublicis ius non habere vel potestatem ullam in ecclesias cathedrales et collegia. Ideoque consultum esse ut pios ministros sibi procurent, qui populo evangelium pure doceant in aliis templis, ab illis abstineant, nec ibi quidquam conentur reformare: quum tamen suos cives queant iure prohibere, ne sese idololatria contaminent. Sui autem consilii hanc rationem subiiciunt, quod ecclesiae cathedrales et collegia huiusmodi, non a rebuspublicis, verum a proceribus Imperii vel ab ipsis Imperatoribus institutae ac dotatae fuerint. Quumque papae autoritas in civitatibus evangelicis reiecta sit, putant istarum ecclesiarum arbitrium ad Imperatorem devolutum: quare illi tantum potestatem immutandi et repurgandi cultus Dei quoad illas faciunt. Illo itaque fretus consilio noster magistratus repulsam dedit ministris, ut qui putet autores eius consilii nostris ministris longe doctiores. Caeterum hi responsum hoc licet acceperint, non sunt animo fracti, neque ab incepto destiterunt: sed rursus instant, ac de illo consilio a doctoribus Wittenbergensibus ante multos annos dato satisfacere ac respondere conantur. Posteriori vero congressu4) lenius ac mitius a senatu fuerunt accepti, qui tempus ad deliberandum sumpsit. Interea quid responsi dandum sit ignoratur. Sed ego ariolor, dum Caesar vixerit rem non successuram: nec dubito nostrum senatum cupere quidem impietate ac idololatria civitatem liberare, sed nollent occasionem gravioris offensionis Caesari 3) Marbachius in diario ad 6. Aug. 1554: Conventus eccl decrevit: die wii die papisten vnser Kirchen nit minder schaden zufugteii (denn die Sectirer) ob dan nit V. H. auch. irethalben anzusuchen weren vnd mit was Ernst nachdem wir nun zum offtern mal erfaren das kein Lindikeit vnd freundtlikeit wolte erheischen: also ist mir befolchen worden mein bedencken anzustellen. Die 15. Augusti magistratui oblatum est memoriale ministrorum contra papismum redintegratur^ (Riederer, Abh. aus d. KG. 1768 p. 239), a Marbachio visa voce confirmatum (ibid. p. 337). Quibus senatus a. d. III. Cal Sept severe respondit (ibid. 3e3). Moehrichius III. 36 in die errat A) d. 20. Sept (Marb. diar.).