8:235 235 PROCES DE BOLSEO. 236 Turretin I c. L'auteur de cette piece est Myconius dont on reconnait la main dans V exemplaire de la Ven. Compagnie, . Fazy p. 45.) Viris excellentissimis ac doctissimis servis Christi Genevensis ecclesiae pastoribus fratribus et symmystis in Domino venerandis suis. S. Accepimus literas magistratus vestri, *) fratres in Domino venerandi, legimus et expendimus, pro temporis ratione satis. Doluimus autem, quod Satan in ecclesias pias zizania subinde spargit indefessus, et concordiam tentat perturbare magno cum periculo gloriae Dei: nec non et aliis ecclesiis notam inurere valde cum iniuria. Indicare videtur ea res ingeniorum sic agentium extremam pravitatem. Hic dolor suasit itaque, ut paucis ad illas2) responderemus: pluribus enim non opus visum est, ne verborum nimietate apud aliquos nos redderemus suspectos. Hieronymus ille nobis est ignotus, et nos nimirum ipsi ignoti sumus. Persuasi igitur et doctrinam nostram non magis notam. Improbe ergo nos vocat in consortium erroris sui ac mendaciter. Edidimus iam olim confessionem fidei nostrae: et ea hactenus fuit inculpata. Sicut igitur in illa omnia tractamus simplicissime: ita et de electione, ubi locus est, agimus orthodoxe. Libet ea de re vel verbo dicere sententiam nostram. Elegit Deus nos in Christo Iesu ante constitutionem mundi: Ephe. 1. Mittit verbum evangelii, quod est de Christo filio Dei vivi: qui hunc fide recipit servatur, qui non recipit condemnatur. Marc. ult. Verbum illud mittitur per mundum universum: vult enim Deus omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire: 1 Timo. 2. Communis est Deus omnium: communis est Christus servator omnium. Caeterum non omnes credunt, qui audiunt. Non trahit omnes pater. Christus enim ait Io. 6: Nemo potest venire ad me, nisi pater qui misit me traxerit eum : scriptum est enim in prophetis : Et erunt omnes docti a Deo. Quos igitur trahit, credunt: quos non trahit, non credunt: et in his sunt qui trahuntur, ut diximus, et tamen non credunt, eo quod tractum renuunt. Faciunt quod Christus dicit Io. 3: Haec est condemnatio, quod lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras, quam lucem. Voluptas in peccatis placet, ut vitam quae est secundum Deum plane contemnant. Tales itaque dum condemnantur, causa sunt propriae condemnationis: sicut qui servantur habent cur et cui 1) literas vestras Y. C. B. S. 2) illas vestras iidem.