50:235 235 EPIST. PAULI AD GALATAS 236 satis animi sensa exprimat: et animus ebulliendo fauces quasi praecludit. Quos iterum parturio. Id quoque ad vehementiam amoris declarandam facit, quod maternos nixus et dolores eorum causa subit. Simul tamen suam anxietatem declarat. Nam quae peperit mulier, laetatur: in partu ipso acerbissimos cruciatus sustinet. Semel prius et concepti et editi fuerant : iam secundo procreandi erant post defectionem. Invidiam tamen extenuat, quum dicit donec formetur. Non enim abolet priorem partum, sed dicit iterum fovendos utero esse, tanquam immaturos foetus et informes. Porro Christum in nobis formari, et nos in Christo, idem est. Nascimur enim ut simus novae in ipso creaturae : et ipse vicissim nascitur in nobis, ut vivamus eius vitam. Quia igitur vera Christi imago per subintroductas a pseudoapostolis superstitiones deformata erat, laborat Paulus in ea expolienda, ut pure absque impedimentis reluceat. Hoc etiam faciunt evangelii ministri, dum lactant, dum solido cibo pascunt: denique toto praedicationis suae cursu in eo debent occupari. Sed Paulus hic parturienti se comparat: quia nondum perfecte nati erant Galatae. Et hic insignis est locus de efficacia ministerii. Proprium quidem Dei est, spiritualiter gignere et parere : sed quia instrumentis ad id utitur ministro et praedicatione: quod suum est illis adscribit: propterea quod cum hominis opera coniungit spiritus sui virtutem. Semper retineamus illam distinctionem, quod quum Deo minister opponitur, nihil est ac nihil potest, sed organum est inutile. Caeterum quia efficaciter spiritus sanctus per ipsum operatur, transfertur etiam ad ipsum laus et titulus agendi. At vero tunc non agitur quid per se, aut seorsum a Deo valeat: sed quid per illum agat Deus. Ergo si aliquid esse volunt ministri, Christum, non se ipsos formare studeant. Hic quasi moerore exanimatus in medio sententiae tractu deficit. 20. Vellem autem nunc coram. Haec est gravissima expostulatio, quum pater adeo filiorum culpa se perplexum esse conqueritur, ut inops sit consilii, nec sciat quo se debeat vertere. Optat autem sibi dari copiam eos alloquendi: quia ex re praesenti melius quid expediat, statuimus. Nam prout afficitur auditor, prout vel tractabilem se praebet, vel contumaciter resistit, accommodamus etiam orationem. Quamquam aliquanto plus exprimere voluit per vocis mutationem, nempe se libenter paratum fore ad induendas varias formas, ad novam etiam linguam fingendam: modo ratio constaret. Quod diligenter observandum est pastoribus, ne sibi sint addicti, aut suo ipsorum ingenio: sed transforment se ad captum plebis, quantum res postulabit. Tantum, usque ad aras, ne a recto in hominum gratiam deflectant.