20:235 235 EPISTOLAE 4068-4070 236 discessit. Percontatus sum per alios ab hospite annon canus aliquis cum Cardinale contulerit vel an talis vel talis eadem nocte secum pernoctant. Aiebat se talia non observasse, aliquot inter illos fuisse canos, semperque duos in hypocausto spatiasse interque se contulisse, se nescire quae vel qualia. Hic omnes paene hospites quaesiti sunt celebriores de huiusmodi hospite, sed nemo quidquam recitare potuit Itaque nescio an hac per Schafhusiam ad Rhaetos iter fecerit Ochinus et an cum Cardinale contulerit Fama aliquamdiu fuit Calvinum esse mortuum, sed incerta. Et iam concludam. Quum proxime hic esset Ambassador Gallus4) invitavit me solum ad prandium, cui interfuerunt senatores plerique, centuriones ete. Ego interesse huic convivio non solum non volui, sed non potui propter aegritudinem. Neque expiscari potui qua id factum sit causa. Etsi bene valuissem, iudicassem mihi eundum non esse : incertus sum tamen. Percipiam quid tu mihi consuluisses. Ita consilium tuum expeto et in hoc. Mense Iulio futuro desinet foedus cum Gallo. Vereor multos practicari ut novum erigatur. Iam ego multas congessi rationes quibus mihi me id dissuasurum videbatur 5) : Rex puer. Missa. Maledictus qui in homine confidit. Gallorum animi contra nos. Israelitarum foedera. Exempla mala. Patria et parentes ete. Sed tuum audiam consilium, nam hypocritae praetendent veram religionem. Schafhusiae 5. idibus Ianuarii 1564.6) Iacobus Riigerus. 4069. BEZA BULLINGERO. Multa paucis. Geneva periculo erepta. Calvinus aegrotus. Gallia diabolo mancipata. Balduinus apo- (Ex autographo Cod. Genev. 118, fol. 152.) Eximio Christi servo D. Henrico Bullingero patri mihi plurimum in Domino observando et Tigurinae ecclesiae vere fido pastori. Tiguri. 4) Cf N. 4052 4111. 5) Ipse Bucerus in ea parte epistolae quam omittimus: Vides qualem stilum habeam. 6) Duobus mensibus post scriptam hanc epistolam abreptus est peste, eo otmo Helvetia gravissime saeviente (postridie Id. Martii).