15:235 235 EPISTOLAE 2013.2016 236 8. D. Sententia D. Calvini de coercendis haereticis deque supplicio sumpto de Serveto probatur, clarissime Vir, Dn. Philippo Melanthoni, quod ex ipsius ore audivi in colloquio habito NeoburgiJ) in Duringis, hoc anno 1554, mense Maio. Nam librum Dn. Calvini eo attulerat, mihique quodam die quum discederetur ex loco consessus, obtulit perlegendum: ac perlegi sane libenter, quamvis ante semel visum lectumque. Quum autem postea redderem, ac privatim de quibusdam rebus, ut fit, conferremus, inter caetera retulit, D. Calvini iudicium de animadversione in haereticos sibi vehementer probari. Hac autem occasione, maxime vero propter librum D. Urbani Begii,2) quum antehac, tum vero et nuper, ante decem opinor dies, quia nunc passim, imprimis in ditionibus principum Palatinorum et Landgravii ad tractum Rheni, Anabaptistae quidam ad seditionem et res novas adspirantes caput exserunt, edictum est ubivis locorum promulgatum, de Anabaptistis severius coercendis. . . Datum Marpurgi ad diem xviii Septembris 1554. Andreas Hyperius tuus. 2014, VERMILIUS CALVINO. Befert quid nuper Argentorati inter senatum et ministros transactum sit de papismo ex urbe poliendo. (Manu scripta non exstat. Edidit Beza Gene v. p. 147, Lana. p. 331, Hanov. p. 370, Chouet p. 198, Amet. p. 91.) Quum vestratium qui Francfordia redeunt copia detur, ut absque meis literis venirent pati nolui. Res nostrae1) pro tempore ac loco sunt satis tranquillae. Doctori Marpachio redditae fuerunt literae quas ad eum scripseras.2) Quid profecerint ignoro, siquidem nihil mihi de illis communicavit: 2013. 1) imo Numburgiquo Augustus elector protestantium conventum convocaverat qui de pace religionis proximis comitiis sancienda deliberarent Theologi aderant VittebergenseSy Messi et Sleidanus. Ibi id maxime agebant ut mam causam ab Osiandrismi et Schwenkfeldianismi suspicione vindicandam sibi proponerent. (Salig. A. C. I. 682. II. 1043. Schmidt, Mel 550.) JELyperii mentionem facit Mel Corp. Bef. VIII. 282. 293. Qui et ipse advenit d. 20. Maii. 2) Cf 1967, not 1. 2014.1) i. c. coetus gallicani. 2) N. 1998.