55:234 Dei templum est ac dicitur, omnes tamen coadunari in unum, et mutua caritate conglutinari necesse est, ut unum ex omnibus templum fiat. Ergo sicuti verum est singulos esse templa, in quibus Deus per spiritum suum habitat: ita singulos inter se aptari necesse est, ut ad structuram universalis templi conveniant. Hoc fit dum sua quisque mensura contentus, intra officii sui terminos se continet: omnes tamen quidquid habent facultatis in commune conferunt. Quod nos lapides vivos appellat, et spirituale aedificium, sicuti prius dixerat Christum, vivum lapidem: in eo subest tacita comparatio veteris templi: atque id valet ad gratiae amplificationem. Eodem pertinet quod subiicit de hostiis spiritualibus. Quanto enim figuris praestantior est veritas: eo magis excellunt omnia sub Christi regnum. Habemus enim coeleste illud exemplar, cui subserviebat vetus sanctuarium, et quidquid Moses in lege instituit. Sacerdotium sanctum. Haec singularis est dignatio, quod Deus non modo nos sibi in templum consecrat in quo habitet ac colatur, sed vult simul esse sacerdotes. Atque hunc duplicem honorem ideo commemorat Petrus, ut nos ad Dei cultum acrius stimulet. Inter hostias spirituales primum locum obtinet generalis nostri oblatio, de qua Paulus ad Roman. 12, 1. Neque enim offerre quidquam possumus Deo, donec illi nos ipsos in sacrificium obtulerimus: quod fit nostri abnegatione. Sequuntur postea preces et gratiarum actiones, eleemosynae, et omnia pietatis exercitia. Acceptas Deo. Hoc quoque non parum alacritatis addere nobis debet, quum scimus Deo placere quem illi praestamus cultum: sicuti dubitatio pigritiam secum necessario trahit. Ergo hic tertius est exhortationis stimulus, quod testatur accepta esse Deo nostra officia, ne trepidatio segniores nos reddat. Magno quidem fervore idololatrae seruntur ad fictitios suos cultus : sed hoc ideo fit, quia Satan inebriat eorum mentes, ne in operum suorum considerationem veniant. Quoties autem in examen vocantur eorum conscientiae, labascere incipiunt. Certum quidem est fieri non posse ut quisquam serio et ex animo se Deo addicat, nisi certo persuasus sit non frustra se laborare. Sed addit apostolus, per Christum. Nunquam enim ea reperietur in sacrificiis nostris puritas, ut per se Deo grata sint: nunquam integra ac plena est nostri abnegatio: nunquam tam sincerus precandi affectus, ut decebat: nunquam tam ardenter et strenue incumbimus ad bene agendum, quin mutila sint ac multis vitiis implicita nostra opera. Sed Christus nihilominus illis gratiam conciliat. Diffidentiae igitur, quam de operum nostrorum acceptione concipere possemus, hic Petrus occurrit, quum dicit accepta esse non praestantiae suae merito, sed