50:234 quia dignum amore cognoverant. Quid enim magis indignum quam#veritatis odio ex amicis fieri inimicos? itaque non tam exprobrandi causa hoc dixit, quam admonendi, ut resipiscerent. 17. Aemulantur vos. Tandem ad pseudoapostolos descendit, quos tacendo odiosius designat quam si nominibus exprimeret. Nam solemus suppresso nomine de iis loqui, quos nominare piget ac taedet. Admonet autem Galatas de praepostera illorum ambitione: quia specie zeli falli poterant. Ac similitudinem a procis mutuatur, qui non caste puellas appetunt, nec honesto amore, sed ut ad suam libidinem abutantur. Quod vos appetunt vel ambiunt, ne id vobis imponat: faciunt enim non recto zelo, sed prava cupiditate acquirendi nominis. Ea sanctae zelotypiae opponitur, cuius meminit 2. Corinthios cap. ll, 2. Imo excludere. Auget adhuc praeposteras ipsorum technas addita correctione. Non tantum vos captant, inquit : sed quia aliter potiri vobis nequeunt, dissidium accendere inter nos conantur, ut quasi destituti vos illis dedatis. Vident enim, quamdiu inter nos constabit pius consensus, sibi non fore locum. Hoc commune est artificium omnibus Satanae ministris, alienare plebem a suo pastore, ut ad se postea alliciant: et quasi sublato aemulo vacuam possessionem occupent. Si quis attente prudenterque observet, videbit inde semper illos facere initium. 18. Bonum est aemulari. Incertum est, de sene loquatur, an de Galatis. Nam probos ministros sancta zelotypia ardere decet, ut ecclesias retineant in casta cum marito suo coniunctione. Ergo si de Paulo accipimus, talis erit sensus: Ego quidem me etiam aemulari vos confiteor, sed alio fine et affectu. Idque facio absens non minus quam praesens: quia fructum mihi proprium non quaero. Mihi tamen magis placet referri ad Galatas: ac ne sic quidem erit unus sensus. Nam poterit exponi hoc modo, isti quidem vos a me alienare conantur, ut destituti ad ipsos migretis: vos autem, qui me praesentem amastis, pergite etiam absentem eodem amore prosequi. Verior opinio est, Paulum in verbi amphibologia lusisse. Nam quum aemulari posuisset pro ambire, nunc pro imitari vel eniti ad alterius virtutem accipit. Damnando enim praeposteram aemulationem, hortatur ut Galatae se in diverso aemulandi genere exerceant : idque etiam quum abest. 19. Filioli mei. Hic molliore etiamnum appellatione utitur. Nam et plus est filii nomen quam fratris: et diminutivum non ad contemptum, sed blandiendi causa usurpavit. Etsi interim subindicat ipsorum teneritudinem, qui iam debuerant adolevisse. Est autem abrupta oratio, ut solent quae sunt maxime patheticae. Vehementia enim affectus medias voces abrumpit, dum non invenimus quod