49:234 hominum salus reponitur: quum nullis praeceptis, nullis sanctionibus sic pia mens ad obsequium Dei formetur, ut seria divinae in se bonitatis meditatione? Simul hic apostolici spiritus lenitatem videre est, quod admonitionibus et amicis obsecrationibus quam rigidis iussis agere maluit apud fideles: quia hac via se plus noverat inter dociles profecturum. Ut sistatis corpora vestra. Hoc ergo principium recti ad bona opera cursus est, si intelligamus nos esse Domino consecratos. Inde enim sequitur, ut vivere nobis desinamus, quo omnes vitae actiones destinemus in eius obsequium. Itaque duo sunt hic consideranda. Primum nos esse Domini : deinde eo ipso sacros esse oportere, quia hoc Dei sanctitate indignum est, ut illi quidpiam offeratur non prius consecratum. Hoc posito, simul sequitur, sanctitatem tota vita esse meditandam: nec specie sacrilegii carere, si ad immunditiem relabimur: quoniam id nihil aliud est quam rem sanctificatam profanare. Ubique autem servatur magna verborum proprietas. Principio dicit, corpus nostrum oportere offerri in sacrificium Deo. Quo insinuat nos iam non esse nostri iuris, sed penitus in Dei potestatem transisse. Quod aliter fieri non potest, nisi ut nobis renuntiemus, atque adeo nos abnegemus. Adiunctis deinde epithetis declarat quale oporteat esse illud sacrificium. Vivum enim appellans, significat ea lege nos Domino immolari, ut mactata in nobis priore vita, in vitam novam excitemur. In nomine s a n c t i t a t i s notat illud de quo diximus sacrificii proprium: tum enim demum rata est hostia, ubi sanctificatio praecessit. Tertium epithetum, quum rite compositam esse vitam admonet1), ubi hanc nostri immolationem ad Domini placitum dirigimus, tum raram consolationem nobis adfert, quod docet gratum acceptumque Deo esse nostrum studium, ubi nos innocentiae ac sanctitati devovemus. Corpora autem non vocat ossa tantum et cutem, sed totam massam, qua constamus: et eo quidem nomine usus est, quo melius designaret omnes nostri partes per synecdochen. Nam membra corporis sunt exsequendis actionibus instrumenta. Alioqui requirit a nobis integritatem non corporis modo, sed animae quoque et spiritus, ut 1. Thessal. 5, 23. Quod iubet nos sistere, in eo allusio quidem est ad mosaica sacrificia, quae ad altare tanquam in Dei conspectum exhibebantur: sed tamen eleganter ostendit quam promptitudinem afferre debeamus ad excipienda Dei iussa, quo illis sine mora obsequamur. Unde colligimus nihil quam misere errare et vagari cunctos mortales, quibus non est propositum Deum colere. Iam etiam habemus quae sacrificia commendet Paulus christianae ecclesiae. Unico enim sacrificio per Christum Deo reconciliati ipsius gratia facti sumus om- 4) nos ut dirigamus 18