47:234 bitur extra Christum sapiens, sed claritas Christi eum infatuabit : quia tunc demum patere incipit humanae mentis vanitas, quum in medium prodit coelestis sapientia. Caeterum plus quiddam, sicuti iam attigi, exprimere his verbis Christus voluit. Nam hypocritae priusquam affulgeat Christus, non ita contumaciter resistunt Deo, sed simul atque lux propius admota est, aperto marte et quasi ex professo adversus Deum insurgunt. Facit igitur ista pravitas et ingratitudo, ut duplicetur eorum caecitas, et Deus iusta vindicta oculos prius vera luce privatos penitus configat vel confodiat. Tenemus nunc huius loci summam, quod in mundum venerit Christus ut caecos illuminet, eos vero qui sapere sibi videntur ad insaniam redigat. Priore autem loco illuminationis meminit, quoniam haec propria est adventus eius causa. Neque enim venit ut iudicet mundum, sed potius ut servet quod perierat: sicut Paulus (2. Cor. 10, 6) quum se vindictam in promptu habere praedicat contra omnes rebelles, simul addit huic poenae locum fore, postquam impleta fuerit piorum obedientia. Neque vero haec ultio ad Christi personam restringi debet, ac si non idem quotidie efficeret per evangelii sui ministros. Quo magis cavendum est, ne quis nostrum insana sapientiae opinione horribilem hanc poenam accersat, sed experientia docet, quam vere hanc sententiam Christus protulerit. Plurimos enim videmus spiritu vertiginis et furoris percuti non alia de causa nisi quod exorientem iustitiae solem ferre nequeunt. Vivebat tunc Adam et vera intelligentiae luce praeditus erat, quum plus quam fas erat videre appetendo divinum illud bonum perdidit. Nunc si in caecitatem demersi et ita humiliati a Domino nobis tamen adhuc in tenebris nostris placemus, et phreneticum nostrum sensum opponimus coelesti sapientiae, non mirum est si ingravescat Dei ultio ita ut bis caeci reddamur. Haec quidem olim eadem poena impiis sub lege inflicta fuit. Nam Iesaias ad excaecandum populum veterem mittitur, ut videndo non videat: Excaeca cor populi huius, et aures eius aggrava, ete. (Ies. 6, 9). / Verum quo plenius se in Christo quam prophetis exseruit divinae lucis fulgor, eo illustrius exstare et conspici oportuit hoc excaecationis exemplum j*-sicuti hodie meridiana lux evangelii in extremam rabiem hypocritas praecipitat. ¡í 40. Audierunt quidam ex Pharisaeis. Senserunt statim illo Christi dicto se vulnerari, et tamen videntur non fuisse ex pessimis, quia palam infesti hostes magis a Christo abhorrebant quam ut se illi adiungerent. Isti autem sustinebant Christum audire, sed absque profectu, quia nemo idoneus Christi discipulus, nisi qui se ipsum exuerit: a quo procul isti aberant. Porro haec interrogatio ex indignatione nata est, quod sibi putabant iniuriam