20:234 4068. RUGERUS BULLINGERO. De turbis ab Ochino et Sufaero excitatis. An Ochinus cum Cardinale Lotharingo colloquutus sit Be foedere cum Gallo renovando. *) (Ex Fusslini Centuria Bpp. Reform. N. 96, p. 462,) S. D. Non dubito, vir praestantissime, quin praesertim hac rerum tempestate infinitae et gravissimae sint tibi occupationes, quae utinam non aliquando nimium tuam humanitatem gravarent, quo diutius nobis superstes esse possis. Quod attinet Ochiniana, descripsi illa citius eaque remitto omnia summa cum gratiarum actione, quod ante aliquot dies factum esset nisi forte fortuna Augustinus noster advenisset, cui libentius quam alteri cuiquam volui committere. Et illa omnia certe, ut dixisti, desideravi anxie, idque multas ob causas. Quam bene autem egisti quod Rhaetos admonuisti ne seducantur, quum miser ille Ochinus eosdem petere dicatur. Semper et nos de huiusmodi admonendi sumus et talia nobis significanda: rationes in promptu sunt multae. Ego nihil aliud suspicor vel metuo quam in hoc omnia institui et instituta esse ut scindantur nostrae ecclesiae. Supersunt autem plura alia scandala quam conveniat. Deus conservet nos, peccata non imputet, neque pro eorum meritis puniat. Quam primum responsio de causa Sulceriana 2) ad vos perlata fuerit, quaeso significate nobis omnia, quid vos et vestri de eo sentiatis, quidve acturi ex utraque parte amplissimus magistratus et vos sitis. Miramur quomodo se res habeat, quod de novo pristinam confessionem edi curarunt, cui et Suherus denuo subscripsisse dicitur. Et Basilienses in tertium coelum evehunt SuUerum. Sunt etiam apud nos quidam qui illum laudant et suspiciunt, quibus si modo occasio esset forsan etiam conarentur obtrudere confessionem Augustanam : eam si nollemus, occasio illis esset nos eiiciendi. Sed Dominus novit suos. De colloquio Cardinalis et Berrihardi9) nihil plane intelligere potui. Cardinalis hac celeriter transiit per urbem, circa dimidiam tertiam xvii Decembris cum quatuordecim equitibus, qui omnes cum ipso erant obducti albis palliis. Perrexit ea profectione in civitatulam pertinentem ad nostri magistratus ditionem. Crastina mane festinanter 4068.1) Cf. N. 4065. 2) i e. de consensu Argentoratensi cui Sulzerus subscripsit (N. 3919). 3) Ochini. Vide N. 4065.