15:234 Eximio Christi servo D. Henrico Bullingero patri mihi ohservandissimo et dilectissimo Tigurinae ecclesiae pastori. Tiguri. Salutem et pacem a Domino. Quum essem apud D. Calvinum nostrum et sese peropportune obtulisset hic tabellarius, bina illi exemplaria nostri libelli *) una cum his literis commisi, ex quibus intelliges, ut spero, quanta sit adversariorum impudentia et qua diligentia sit illis occurrendum. Quantulacunque autem noster hic labor est, spero eum tibi non ingratum fore, et te vehementer rogo, ut quaecunque in eo repereris animadversione digna, ea seorsim paucis annotata (siquidem tibi tantum sit otii), ad me mittas ut tuus ille labor, quem in eo legendo capies, mihi saltem usui esse possit. Sed de his hactenus. Genevae 18. Septembr. Th. Beza, filius tibi in Domino addictissimus. Cuperem Basilienses serio admonitos, ut hanc cloacam in tempore repurgarent. 2013. HYPERIUS BULLINGERO. Eefert iudicium Melanchthonis severitatem sententiae Calvini de haereticis puniendis minime improbantis. (Ex autographo Cod. Turic. Bibi. civ. F. 81 olim 46, fol. 60. Sine inscriptione. . Simler. Vol. 82.) 2012.1) Prodiit ineunte Augusto: De haereticis a civili magistratu puniendis adv. M. Bellii Farraginem et novorum Academicorum sectam. Oliva R. Stephani 8. {Bezae Tract, theol. Ed. 2, Vol L p . 85 sqq. Baum. I. 225. Quod Academicos dicit contra quos scribis sic explicat I. L p . 144: Tandem apparebit Academicus quispiam, probus nimirum et modestus homo. Vocatus praefabitur se discendi cupidum omnia legere, omnia audire solere. Quod si docere velis, rogabit ne vis ulla suae conscientiae afferatur. Tandem si instare pergas et manifestam ipsius in depravandis scripturae testimoniis impudentiam urgeas, huc evadet ut contra veterum Academicorum decretum, qui se hoc unum scire dicebant quod nihil scirent, omnes dicat praeter se unum nihil scire, et tamen testabitur se neminem damnare. Denique, ut omnia coneris, nihil pto ages quam si des operam ut cum ratione insanias . Quod nostrum dicit suum libellum, inde non necessario collige'? tum Calvinum collaboratorem indicare voluissef quamvfa his sant quodammodo primarius autor did possit