9:233 233 AD WESTPHALUM. 234 esse. Iam ita mihi ratiocinari [pag. 273] licet: Specialis est promissio de Christi habitatione in nobis, et ad solos fideles dirigitur: ergo Christo non nisi fideles potiuntur in coena. En quam attenti sunt boni censores ad causam, quam a nobis melius considerari iubent. Argumentum quinquagesimum primum est: Doctrina ferens multa secum absurda non vera ost: doctrina de corporali praesentia Christi multis absurdis est implicita: ergo sequitur non esse veram. Maiorem universaliter veram esse negant, quia variae sint absurditatum species: in theologia non esse habendum pro absurdo quidquid repugnat humanae rationi. Caeterum, an quae proferimus eiusmodi sint, necne, ex sequentibus iudicent lectores. Quinquagesimo secundo capite primum absurdum commemorant. Absurdum est corpus et sanguinem Christi ubique esse: ubiquitatem vero requirit corporalis praesentia in coena. Respondent Magdeburgenses, rationi [pag. 274] tantum humanae, non fidei hoc esse absurdum: quia nunquam absurdum erit Christo credere. Si probassent, quid sacramenti naturae conveniat non esse spectandum, scrupulum forte nunc iniicerent. Sed quia iam centies a nobis probatum est, quamvis sub pane non lateat praesentia carnis Christi, verbis eius deferri quam merentur fidei reverentiam, nondum solutus est nodus. Arctius etiam eos stringit, quod brevi et flexiloquo sermone obscurant. Aut enim totum Christi corpus porrigitur sub pane, aut dimidium: si totum, ergo non minus sanguis est panis, quam caro. Idem transferre ad calicem convenit, vinum scilicet non minus corpus esse, quam sanguinem. Si exsangue fingant Christi corpus, et sanguinem a carne elicitum seorsum statuant, quid foedius hoc portento? Non agitur hic de communi cibo et potu. In coena ipsa quomodo se putent comedere Christi corpus, et sanguinem eius bibere, [pag. 275] quaero. Si respondeant totum esse in qualibet parte, cur ergo panis corpus potius quam vinum? Et cur vinum sanguis potius quam panis? Si respondeant modum sibi esse absconditum, cur ergo tam audacter de substantiae praesentia definiunt? Quod eos in hanc abyssum praecipitat. Obmurmurent si libet, absurdum hoc non nisi physicum esse, nullis tamen nisi plus quam fatuis persuadebunt substantiam sanguinis a carnis substantia posse a Christo avelli. Coniunctio autem verbis repugnat. Caeterum, si Christus in coelo maneat integer, nihil obstabit quo minus carnem in cibum porrigens, et sanguinem in potum, utroque seorsum nos alat ac vivificet. Quia quinquagesimo tertio loco verba nostra mutilant et adulterant, hoc absurdum observent lectores : Quando coelesti Christi gloriae derogat, corpus eius includi sub terrenis elementis, contumelia eum affici, dum corporaliter in pane [pag. 276] locatur.