8:233 233 PKOCES DE BOLSEC. 234 nantem, tribuimus voluntariam et bonam operationem: ita tamen, ut in reliquiis carnis nostrae, donec in hoc saeculo vivimus, semper inveniat gratia quod operetur ac diluat, iuxta illud apostoli: Idem ego mente servio quidem legi dei, carne vero legi peccati. Item: Non sumus idonei ex nobis ipsis cogitare aliquid, tanquam ex nobis ipsis, sed omnis idoneitas nostra ex Deo est. Et iterum: Deus est, qui operatur in nobis velle et perficere, pro bona sua voluntate. Porro quod reprobi verbo Dei non credunt, sed impie contra Deum et verbum eius vivunt: id quidem ipsis, non Deo, imputari debet. Deus enim, immaculata via eius, qui iniquitatem non vult, sed iustus est in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Ergo qui pereunt homines, sua culpa propria pereunt. Cuius quidem generis non disparia ante biduum scripsimus fratribus nostris, ecclesiae vestrae ministris. Errat Hieronymus, nec recte beatae memoriae Zuinglii, doctoris ecclesiae nostrae fidelis, sensum et mentem intellexit: si putat illum docuisse, hominem necessitate adactum, adeoque a Deo compulsum, peccare. Ut enim huius aliquid fere colligi posse videatur libro eius de providentia Dei, alii tamen eius libri etiam consulendi sunt, quos ante et post illum edidit: in quibus diserte culpam peccati non derivat in Deum, sed ex humana corruptione et affectu ultroneo. Vivimus adhuc multi, qui ipsum audivimus concionantem, ac scimus illum semper religiose de hoc negotio fuisse loquutum. Haec paucula vestrae excellentiae respondere et quid nobis videatur recolligere voluimus, obsecrantes pietatem vestram, ut hoc officium nostrum boni consulatis, ac perpetuis precibus augmentum donorum Dei a Deo patre per Christum Iesum postuletis: quo liceat nobis inculpate coram illo ambulare per gratiam eius, ac tandem promissam vitam consequi. Gratia Domini nostri Iesu Christi sit vobiscum. Tiguri prima Decembris Anno 1551. Vestrae excellentiae dediti Pastores et doctores ministri ecclesiae Tigurinae. Piissimis ac clarissimis viris D. Coss. et amplissimo senatui* reip. Genevensis dominis suis colendis.l) 1) Haec inscriptio manu Bullingeri addita est exemplari Genevensi. XLIX.