6:233 DEFENSIO SANAE ET ORTHODOXAE DOCTRINAE DE SERVITUTE ET LIBERATIONE HUMANI ARBITRII ADVERSUS CALUMNIAS ALBERTI PIGHII CAMPENSIS. IN PRIMUM LIBRUM. Quum ante biennium in conventu Wormaciensi essemus, audiebam Albertum Pighium mihi iam minari, ac certamen denunciare, verum id procul. Librum enim nescio quem se scripsisse iactabat inter suos, quo totus conficerer: nondum tamen proferebat. Quum vero postea Ratisponam ventum esset, ac dimidius ille liber, in Lutherum ac Philippum Melancthonem praesertim, deinde in nos simul omnes compositus, prodiisset, qui deinde accessione secundae partis auctus fuit, mihi iam magna ex parte videbar liberatus, ne quid saltem in me privatim ederet. Sic enim cogitabam, quia me indignum iudicasset, in quem unum vires 1) suas experiretur, maluisse ad ipsius communis causae oppugnationem eas conferre: ut si quam victoriam reportaret, nobilior esset triumphus: sin autem vinceretur, minore id dedecore fieret. Nam et argumentum, quod adversum me tractare instituerat, illic prosequebatur, et stylum in me pluribus nominatim locis stringebat. Interea audio praeclarum illum librum volitare: sed inter eos, quibus sine maiori inquisitione hoc tantum nomine placeret, quod Christi doctrinae adversaretur. Mihi ut fieret inspiciendi copia, obtinere non potui. Neque, ut verum fatear, de ea re fui magnopere [pag. 2] sollicitus, quia nihil fore certius putabam, quam ut postridie ederetur. Annus inde unus praeteriit, antequam in lucem, vel totus vel aliqua ex parte, prodiret. Itaque nihil amplius dubitabam, quin consilium mutasset. Et iam securus a Pighio, aliud opus in manus sumpseram, quum mihi praeter spem offertur magnum eius volumen, de libero arbitrio inscriptum: in quo tametsi me non statim ab miii) Princeps Vitiose scribit: minas.