55:233 233 CAPUT II. 234 ad Hebraeos. Hic vero lac, non elementaris est doctrina, ut perpetuo quis discat, nunquam ad veritatis perveniat notitiam : sed vitae ratio quae novam genituram sapiat, quum nos permittimus Deo educandos. Similiter infantia, non virili et plane adultae Christi aetati (ut alibi Paulus vocat [Eph. 4, 13]), sedvetustati carnis et prioris vitae opponitur. Porro sicuti perpetua est novae vitae infantia, ita continuum lactis alimentum Petrus commendat: vult enim nos ipso educatos grandescere. 3. Si quidem gustastis. Alludit ad illud Psal. 34: Gustate et videte, ete. Hunc vero gustum in Christo percipi significat: ut certe nullam unquam extra Christum requiem animae nostrae invenient. Duxit autem exhortationis argumentum a Dei bonitate, quod eius suavitas, quam in Christo sentimus, allicere DOS debeat. Nam quod subiicitur: ad quem accedentes, non simpliciter ad Deum refertur: sed ipsum designat qualis patefactus est in persona Christi. Iam vero fieri nequit quin nos ad se totos rapiat Dei gratia, suique amore inflammet, ex quo serium eius sensum concepimus. Hoc si Plato de suo pulchro affirmat, eu iusumbratilem duntaxat ideam procul intuebatur: multo verius in Deum competit. Hoc ergo notandum, quod Petrus accessum ad Deum cum bonitatis eius gustu coniungit. Sicuti enim necessario Deum horret ac fugit mens humana, quamdiu rigidum ac severum sibi fingit: ita simul ac paternum suum amorem patefecit ipse fidelibus, nihil restat nisi ut posthabitis omnibus, seque adeo ipsos obliti, ad eum properent. In summa, profecit is demum in evangelio, qui corde ad Deum accedit. Yerum simul ostendit in quem finem, et qua conditione accedere nos ad Christum oporteat: nempe ut in ipso fundemur. Nam quum in lapidem constitutus sit: hanc vim erga nos proferat oportet, ne frustra et inutiliter quidquam illi a patre iniunctum sit. Occurrit autem scandalo, quum fatetur ab hominibus reprobatum. Nam quia bona pars mundi Christum respuit, multi etiam ab ipso abhorrent: posset hac occasione a nobis contemni. Quemadmodum videmus quosdam imperitos alienari ab evangelio, quia non sit ubique plausibile, nec gratiam suis professoribus conciliet. Atqui Petrus minoris Christum a nobis fieri vetat, utcunque sit mundo contemptibilis: quia nihilominus suum coram Deo pretium honoremque retineat. 5. Tanquam vivi lapides aedificamini. Verbum hoc tam indicativi quam imperativi modi esse potest Nam apud Graecos quoque ambigua est terminatio. Caeterum utrovis modo sumatur, non dubium est quin hortari Petrus velit fideles, ut se in spirituale Deo templum consecrent. Nam a fine vocationis, quale nostrum sit officium) apte ratiocinatur. Porro notandum est quod ex universo fidelium numero domum unam construit. Nam etsi quisque nostrum