50:233 233 CAPUT IV. 234 admodum angelorum opera nobis gratias suas distribuit Deus : ita etiam divinitus excitantur pii doctores, qui bonum omnium longe excellentissimum nobis administrent, doctrinam scilicet aeternae salutis. Ergo non immerito angelis comparantur, per quorum manus talem thesaurum Deus nobis dispensat. Deinde vere nuntii Dei sunt, quorum ore Deus nobiscum loquitur. Atque baec ratio apud Malachiam habetur cap. 2, 7. Altius adhuc transscendit, addendo t a n q u am C h r i s t um Iesum. Nam et Dominus ipse non aliter ministros suos haberi praecipit ac se ipsum. Qui vos audit, me audit: qui vos spernit, me spernit. Nec mirum: legatione enim pro ipso funguntur. Itaque personam eius sustinent, cuius vices agunt. Talibus elogiis commendatur nobis evangelii maiestas: et ministerium illius ornatur. Quod si secundum Christi mandatum ita honorandi suot ministri, certum est, eorum contemptum ex diaboli instigatione esse. Et certe contemni nequeunt quamdiu verbum habetur in pretio. Caeterum frustra hoc praetextu superbiunt papistae: nam quum sint manifesti Christi hostes, quam ridiculum est arripere plumas servorum Christi, quibus sese venditent? Ergo qui volunt pro angelis coli, officium faciant angelorum: qui instar Christi audiri volunt, purum eius verbum fideliter nobis afferant. 15. Ubi igitur beatitudo. Innuit tunc fuisse beatos, qui suae beatitudinis instrumentum tam pio affectu amplectebantur: nunc miseros, qui spoliari se patiantur eius ministerio, cui acceptum ferre debebant quidquid habebant Christi. Vult enim hac admonitione ipsos pungere. Quid? an hoc totum erit perditum? an nihil vobis profuerit, quod semel Christum agnovistis per me loquentem? An frustra per me fundati estis in fide? an nunc defectio gloriam vestrae obedientiae coram Deo delebit? Summa est, contemptu purae quam amplexi erant doctrinae ultro abiicere quam adepti erant beatitudinem sibique accersere exitium quo misere pereant Testimonium enim reddo. Non satis est exhiberi pastoribus reverentiam, nisi etiam amentur. Haec enim duo sunt necessaria. Quia alioqui suavis non erit doctrinae gustus. Utrumque testatur fuisse in Galatis. De reverentia prius dixit : nunc de amore. Est enim rari amoris indicium, oculos eruere, si opus sit. Quia plus est quam vitam profundere. 16. Ergone vera loquendo. Nunc ad se redit ac negat, sua culpa fuisse factum ut mutaverint animos. Tametsi enim usu tritum est, ut veritas odium pariat: non tamen odiosa est, nisi malitia et pravitate eorum, qui eam non sustinent audire. Se igitur ita purgat a culpa alienationis, ut eorum ingratitudinem oblique perstringat. Est tamen simul amica admonitio, ne temere et sine causa suum apostolum reiiciant, quem prius unice amarunt: