49:233 233 CAPUT XII. 234 tione, anima quasi regeneratur in coelestem vitam: sanctis autem exhortationibus ac1) praeceptis vita ipsa quodammodo formatur et constituitur. Frustra enim componendae vitae studium ostendas, nisi prius omnis iustitiae originem hominibus in Deo et Christo esse ostendens: quod est ipsos a mortuis excitare. Atque hoc praecipuum est evangelii et philosophiae discrimen. Quamvis enim splendide et cum magna ingenii laude philosophi de moribus disserant, quidquid tamen ornatus refulget in eorum praeceptis, perinde est ac praeclara superficies aedificii sine fundamento: quia omissis principiis mutilam doctrinam non secus ac corpus capite truncatum proponunt Nec multum absimilis est docendi ratio in papatu. Etsi enim obiter verba faciunt de Christi fide, ac spiritus sancti gratia t palam tamen appareo quanto propius ad profanos philosophos quam ad Christum eiusque apostolos accedant Quemadmodum autem philosophi priusquam leges ferant de moribus, de fine boni disserunt et fontes virtutum inquirunt, e quibus postea omnia officia eruant ac derivent: ita hic principium statuit, e quo omnes sanctitatis partes defluunt2): nos scilicet in hunc finem a Domino esse redemptos, ut consecremus illi nos ipsos et omnia membra nostra. Sed singula expendere operae pretium est. 1. Obsecro vos per miserationes Dei3). Scimus impuros homines quidquid de immensa Dei bonitate in scriptura proponitur ad carnis licentiam cupide arripere. Rursum hypocritae, quasi Dei gratia exstinguat pie vivendi studium ac peccandi audaciae ianuam aperiat, eius notitiam maligne, quantum in se est, obscurant Atqui docet haec contestatio, donec probe teneant homines quantum debeant misericordiae Dei, nunquam serio affectu eum colere, nec satis acriter ad eius timorem et obedientiam stimulari. Papistis satis est si coactum nescio quod obsequium terrendo extorqueant. Paulus autem ut Deo nos non servili metu, sed voluntario hilarique iustitiae amore devinciat, eius gratiae, qua continetur nostra salus, dulcedine nos allicit: simulque ingratitudinem exprobrat, nisi tam benignum ac liberalem patrem experti vicissim nos ei totos dicare studemus. Atque eo plus efficaciae habet Paulus dum sic exhortatur, quo alios omnes magis antecellit in gratia Dei illustranda. Cor enim plus quam ferreum esse oportet, quod ea quam superius posuit doctrina non accendatur in amorem Dei, cuius tam effusam in se benignitatem sentiat. Ubi ergo sunt qui omnes ad vitae probitatem exhortationes sublatas putant, si in sola Dei gratia 1) paraeneticis 2) deducantur 3) Dici non potest quantopere afficere nos debeat ista obsecratio, quae fit per Dei misericordiam. Siquidem quum illi nihil non debeamus, si quid recusamus eius causa suscipere, nostram in eo prodimus ingratitudinem. Calvini opera. Vol. XLIX.