15:233 233 1554 SEPTEMB. 234 mittam Consensus nostri defensionem. *) Sed iam mature denuncio, scriptum fore nec exacte politum, nec magni laboris: ne quid forte tibi praeclarum epondeas. De rerum nostrarum statu nihil scribo, nisi quod dubii adhuc pendemus: quod per nostrorum socordiam improbis ludere non minus proterve quam impune liceat2) Interim a vicinis nostris plus quam atrociter proscindor. Nam agri Bernensis concionatores me haereticum papistis omnibus deteriorem pro suggestu prodam ant.8) Ac quo quisque petulantius in me bacchatur, eo plus sibi favoris et praesidii comparat. Quia satis expertus sum, nihil a fratribus nostris4) sperandum esse, quos iniuriae istae afficere debuerant, tacitus et quasi mutus quiesco. Nec per me stabit, quominus improbi se expleant, atque etiam invidi saturentur. Interea respiciet Dominus e coelo et vindicabit. Vale, ornatissime Vir et mihi ex animo observande frater. Saluta meo nomine D. Pellicanum, D. Gualtherum, Zwinglium, generos, uxorem et familiam. Dominus vos omnes custodiat, gubernet suo spiritu et omni benedictionis genere persequatur. D. Carolo Molinaeo non respondeo, quia paulo ante scripseram. 6) Non parum vereor, ne bonae causae patrocinio eius obsit morositas. Exitum Badensis conventus avide cum multis bonis viris exspecto Iterum vale. Collegae mei et complures amici vos reverenter salutant. Genevae 18. Septemb. 1554. Ioannes Calvinus tuus. 3012. BEZA BULLINGERO. Mittit ei libellum suum contra BeUium scriptum. (Autographon contulimus Turici in Archiris Plut. YI. Vol. 166, fol. 82, olim Epp. Tom. 24. . Exstant praeterea exemplaria duo Genevae Cod. 119, f. 133 et lll**, fol. 31; duo alia Bernae Epp. YI. p. 331 et F. p. 3; denique et Simlerianum Yol. 82.) 2011.1) Prodiit m. lanuario cf. Prolegg. in Opp. Tom. IX. 2) Bertelianum negotium hoc ipso tempore recrudescebat. (Reg. du Conseil Q. et 13. Sept) 3) Haec spectare videntur ad novam de praedestinatione controversiam instigatore Bolseco ortam, qui inter alios maxime Zebedaeum Neodunensem ministrum et Langium {Angelum) Bursinensem hyperasptstas habuit. Mox plura de his leges. Interim cf. Ruchat YI. 121, Trechsel, 1. 194, Hundeshagen p . 280, Schweizer, Centrald. I. 251. Henry, Staehelin, 4) Musca lu, Hallero et collegis 5) .ss. 1990, 2006.