50:232 me vobis commodum praebere: ita aequum est vos flecti ad moderationem, ut vos mihi dociles et obsequentes mutuo praebeatis. Atque hic rursum officii sui admonentur pastores: ut quoad possunt, accedant ad populum, seque conforment (ut loquuntur) eorum ingeniis quibuscum agunt, si velint illos habere morigeros. Valet enim semper illud, ut ameris, amabilis esto. Nihil mihi fecistis iniuriae. Amovet suspicionem quae potuisset odiosas reddere superiores obiurgationes. Nam si quem putamus suas iniurias persequi, aut ulcisci proprium dolorem, ab eo penitus aversi sunt animi, ut quidquid dixerit, torqueatur in sinistrum sensum. Praevenit ergo Galatas Paulus hac occupatione: Quod ad me privatim attinet, non habeo quod de vobis conquerar. Non itaque excandesco mea causa, nec quod vobis sim infensus. Quare, si vehementior sum, necessitate id fit, non odio vel iracundia. 13. Nostis quod per infirmitatem. Reducit in memoriam qualiter, hoc est, quam amice et honorifice fuerit ab illis acceptus: idque ob duas causas. Primum, ut intelligant, ab illo se amari, sicque aequis auribus admittant quidquid dicit: secundo, ut pergant in cursu bene incoepto. Commemoratio igitur haec primum testimonium est benevolentiae: deinde vice exhortationis posita est, quo primis ultima respondeant. Per infirmitatem carnis intelligit (ut alibi) quidquid poterat eum vilem et contemptum reddere. Caro enim significat externum adspectum: infirmitas vero humilitatem. Talis fuerat Pauli adventus, absque pompa, absque ostentatione, absque gloria et dignitate mundi: sed abiectus et in hominum conspectu nullius pretii. Non tamen obstiterat id totum Galatis quominus summo honore eum exciperent. Haec circumstantia plurimum ad rem valet. Quid enim fuit quod suspicerent aut venerarentur in Paulo praeter unam spiritus sancti virtutem? eam vero quo praetextu nunc contemnere incipient? Deinde, inconstantiae etiam arguentur, quia nihil novi contigit Paulo cur minoris eum facere debeant. Sed haec relinquit illis consideranda. Tantum occasionem considerandi oblique praebet. 14. Experimentum mei. Hoc est, quamquam cerneretis hominem secundum mundum contemptibilem, non tamen respuistis. Experimentum vocat aut probationem: quia neque res erat ignota aut obscura, nec ipse dissimulabat: quemadmodum homines ambitiosi solent, quos pudet suae parvitatis. Saepe enim contingit plausum indignis dari, antequam retecta fuerit eorum nuditas: triduo vero post turpiter et cum ludibrio ablegari. Sed in Paulo diversa longe ratio fuit, qui nullo fuco deceperat Galatas, sed ingenue professus fuerat qualis esset. Tanquam angelum Dei. Nempe quo loco censeri debet quisque verus Christi minister. Nam quem-