5:232 incertae fidei, quarto Esdrae et secundo Machabaeorum, quibus nihil aliud responsum volumus, quam quod prius disseruimus de resurrectione. Quanquam hic omnibus se produnt, quam sint perdita fronte, qui Esdram, quum totus noster sit, ad se trahere audent. Machabaeorum libros pro se proferre non verentur: ubi Ieremias mortuus Dominum precatur, pro belligerante populo; ubi instituuntur pro defunctis orationes, ffol. 51] quibus a peccatis solvantur. Habent forte et alia: sed mihi incognita. Ut cui eorum commenta omnia videre non contigit. Nihil sane praeterii sciens, quod simpliciores vel de gradu deiicere, vel movere posset. Istud rursum lectores omnes fsi vqui tamen erunt) memoria tenere volo: Catabaptistas (quos, ad omne genus flagitiorum designandum, nominasse satis est) esse praeclari huius dogmatis autores. Merito enim debet nobis esse suspectum, quidquid a tali officina prodierit: quae tot portenta et fabricata est et quotidie fabricatur. FINIS.