47:232 horrendum illud iudicium in nos fertur, quod tradamur Satanae, quia a regno filii Dei exsulamus. Verum ab eo loco, ubi Christus per verbum et spiritum suum non praesidet, sponte fugiendum est, si nemo nos expellat: tantum abest ut metuendum sit tyrannicum illud iudicium, quo impii servis Christi insultant. 35. Et quum invenisset eum. Si retentus fuisset in synagoga, periculum erat ne paulatim a Christo alienatus in idem cum impiis exitium mergeretur. Nunc extra templum vaganti Christus occurrit, eiectum a sacerdotibus excipit et amplectitur, erigit prostratum et vitam offert ad mortem addicto. Hoc idem et nostro tempore experti sumus. Nam quum Lutherus et alii Bimiles initio crassiores papae abusus reprehenderent, vix tenuem habebant puri Christianismi gustum. Postquam in eos fulminavit papa ac terrificis bullis a romana synagoga eiecti sunt, manum illis porrexit Christus ac penitus illis innotuit. Ita nobis nihil melius quam ab evangelii hostibus longissime abesse, ut ipse propius ad nos accedat. Credis in filium Dei? Iudaeum alloquitur, qui legis doctrina a puero imbutus promissum fuisse a Deo Messiam didicerat. Perinde igitur valet ista interrogatio ac si eum hortetur Christus, ut Messiam sequatur seque illi addicat: quanquam magis honorifico nomine utitur quam tunc solebant: habebatur enim Messias tantum filius Davidis. 36. Quis est, ut credam? Ex hoc caeci responso apparet quamvis de Christo nihil adhuc certi vel liquidi teneret, promptum tamen ac docilem fuisse. Nam perinde sonant haec verba ac si dicat: Paratus sum simul ac mihi ostensus fuerit, eum amplecti. Notandum autem quod a Christo propheta caecus doceri cupit: iam enim persuasus erat, missum a Deo esse Christum, quare fidem suam non temere eius doctrinae subiicit. 37. Et vidisti eum. Non potuit caecus his Christi verbis altius provehi quam ad frigidam ieiunamque fidei particulam. Nam de virtute sua, et quorsum a patre missus fuerit, et quidnam attulerit hominibus, Christus nihil meminit. Atqui hoc in fide praecipuum est, ut sciamus sacrificio mortis eius expiata esse peccata, et nos Deo reconciliatos esse: resurrectionem devictae mortis triumphum esse: nos spiritu eius renovari, ut carni et peccato mortui iustitiae vivamus: ipsum esse unicum mediatorem: spiritum eius adoptionis nostrae arrham esse: in ipso denique constare omnes vitae aeternae partes. Verum evangelista aut totum sermonem quem habuit Christus non recitat, aut tantum significat caecum dedisse Christo nomen, ut posthac unus ex eius discipulis esse inciperet. Ego quidem non dubito, quin Iesus voluerit ab eo Christus