21:232 ecclesiae Bernatum cedere sustinent, exauctorati et obligati (ablegati?) sunt,* id quod certum* dolendum propter scandalum plurimorum. Ceremoniae vero praecipue hae sunt. Ipsi pane communi seu fermenta to utebantur, quod etiam coenae rationi sive mysterio magis congruere censebant quam panem azymum quo in vestris utuntur ecclesiis, quanquam alioquin liberum esse fatebantur sive fermentato sive azymo quis utatur: quos cum quidam in dicione Bernatum imitarentur, aliis vero eiusdem ditionis morem Bernatum servantibus, visum fuit tum Gebennatibus tum Bernatibus ut res ad uniformitatem inter ecclesias tam vicinas reducatur, nempe ut azimis coena peragetur. * Resistunt Farellus et Calvinus, causantur scandalon piorum et papistarum propter eam imitacionem. Prestant, etiam Gebennates ut azimis coena fiat. Appetit festum paschae, quo erat de modo coena peragenda: negant ministri ecclesiae pubes (praebere?) coenam, nescio quam dissensionem et mores quosdam parum christianos causantes. Hinc privati ministerio a civitate piilsi sunt. Ego pro restitucione illorum valde strenue (?). Congregatio quae Tiguri pro Eucharistiae concordia habebatur sub idem tempus, item et illustris noster senatus solemni missa legatione ad Gebennates (?). Res primum coram senatu minore, deinde coram maiore, postremo coram tota plebe agitur, sed omnia frustra: ne* illos vel videre amplius dignati sunt Gebennates, tam erga illos sunt acerbo animo. Vide, mi Mu seu le, quantum mali afferat suo herere sensui, ne* melioribus cedere consiliis. Orandus est deus ut ii qui tunc (?) instauranda ecclesia sua passi sunt, huiusmodi offendicalis permoti pedem referant. Fiat (fuit?) et alia quaedam de feriis quibusdam recipiendis quas nostra servat ecclesia dissensio: nempe Natali, ascensione domini, annunciatione beatae virginis, quod ad verbi incarnationem quidem referimus, quas Farellus et Calvinus similiter recipere gravabantur. 1538. 12. Iunii. Communicavit nobiscum humanissime V. D. Otto Waltz professor Borpatensis hoc fragmentum accurate cum omnibus suis soloecismis et mendis descriptum ex eod. chartaceo bibliothecae Bigensis N. 244. fol. 101 in quo leguntur variae Lutheri et Melanchthonis epistolae, bedencken magni momenti ut titulus fert, a diversis saeculo XVII conlatae. Mercredi 19. Se Bale Farel ecrit une lettre pastorale a ses amis de Geneve. (Ep. 123. p. 210.) Mardi 25. Pierre Mermyer predicant az propose comment il az servy ab mandement S. Victeur lespace de troys moys sans avoyr rien este satisfayct.