15:232 rumor est Caesarem instare hosti retrocedent!. Gesta res fuit iter Terouennam et Hesdinum. Yintoniae nuptias peregit filius Caesaris xxv die Iulii.9) Marchio Albertus10) amissa omni ditione versatur nunc in JLotharingia, neque constat adhuc quarum sit partium: proscriptus est a Caesare. Non sic abibunt odia : Galliae regem multi mirantur sic connivere ad actiones pontificis, qui cum Plorentino dicitur bellum istud gerere. Filius Caesaris dicitur opem ab Anglia flagitasse contra Gallum, sed nihil impetrasse : Mense Novembri solent agere conventus : in iis cudetur aliquid. Bellum est immortale inter has duas familias Francicam et Bnrgundicam et perturbantur omnia reipublicae consilia. Deus misereatur nostri. Per librarios vestros iterum ad te scribam, si quid incidet. Yale, vir clarissime mihique plurimum colende. Datum Argentorati x. Septembris M. D. LHU. Tui studiosissimus Ioan. Sleid. 2011. CALVINUS BULLINGERO. Paucis tantum ob malam valetudinem respondet, Defensionem Consensus iam absolutam esse, vetitationem potius quam magni laboris monumentum. Porro de Bernensium concionatorum invidiose deblaterantium hostili animo queritur. (Ex autographo Arch. Turic. Plut. VI. Vol. 166, olim Bpp. Tom. 24, fol. 20. . Exstat quoque in Cod. Gener* 108, fol. 1, in Archiv. Bern, Epp. VI. p. 148 et 339. et ap. Simlerum Vol. 82. Versio anglica 1. L III. 74.) Eximio Christi ministro D. Henricho Bullingero Tigurinae ecclesiae fido pastori fratri et symmystae colendissimo et integerrimo. S. Quum mihi nudius tertius a MoreUio nostro literae tuae redditae essent, commodum se obtulit hic nuncius, per quem te certiorem facerem eas mihi fuisse gratissimas. Sed obstitit adversa valetudo, quae me in lecto hoc mane detinuit, quominus tibi rescriberem ut statueram. Etsi autem iam nuncio excusaveram, pauca tamen verba effutire malui, quam illum prorsus inanem dimittere. Brevi 9) Strype eccl. mem IU. 1 p 2Qb, 10) Sleid. p- 474