9:231 231 ULTIMA ADMONITIO 232 Quadragesimum sextum argumentum est: Si creditur Christum corporaliter esse [pag. 267] in coena non poterit transsubstantiatio papistarum firmiter oppugnari. Respondent non esse facienda mala, ut eveniant bona. Ego vero totum illud libenter ipsis remitto, nec scio unde sumptum sit. Imo vanissimum esse ex scriptis nostris apparet. Nam tum aliis rationibus satis validis a nobis refutatur transsubstantiatio: tum una haec abunde sufficit, hoc modo everti analogiam signi et rei signatae. Nisi enim in sacramento visibile et terrenum signum dono spirituali respondeat, concidit natura sacramenti. Quadragesimum septimum argumentum est: Quia imaginatio de corporali praesentia idololatriae papisticae occasionem praebuit, et eam adhuc confirmat, non esse asserendam. Respondent, consequentiam ductam a vitio accidentali non valere. Sed quid si asserimus res esse annexas: neque [pag. 268] tamen declinandae tantum idololatriae causa praesentiam corporalem tollimus, sed quo melius pateat quam detestabile sit commentum de corporali praesentia, monemus necessario secum trahere impiam idololatriam. Nam quod negant adorandum esse Christi corpus, quamvis in pane sit, quia Christus adorationem illic non recipit, valeret si eorum responsa apud omnes authentica essent. Obtendunt, nusquam exstare praeceptum de adorando Christi corpore. Certe de Christo homine proprie dicitur : Exaltavit illum Deus, et dedit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu flectatur omne genu (Phil. 2, 9). Itaque merito et scite hinc colligit Augustinus adorandam esse Christi carnem in mediatoris persona. Caeterum miror tam liberaliter nobis concedere Magdeburgenses quod reliqua eorum factio mordicus retinet. Quid enim sibi vult illud Lutheri contra Lovanienses: Sanctum [pag. 269] et adorabile sacramentum: nisi adoretur in pane corpus? Saltem consentiant inter se, et suo Westphalo hic quoque subscribant, si nolint praevaricari in causa cuius sunt patroni. Quadragesimum octavum argumentum male et infideliter recitant. Neque enim inferimus unam fore hypostasim carnis et panis, si in pane est caro, sed si proprie, ut ipsi volunt, et absque figura, panis ipse caro est. Nam quia assidue inculcant se tantum docendi causa dicere carnem sub pane dari, sed interea standum esse Christi verbis, quod panis sit caro, hic velim mihi respondeant, quomodo inter subiectum et praedicatum conveniat, ubi non una est hypostasis? Ergo ut centies pecuniam suam in arca claudant, excutietur illis sua solutio. Tenentur etiam interim manifestae repugnantiae convicti, quia nunc coniungi fatentur corpus cum pane, quod antea negabant. Nam ee duodecimo [pag. 270] capite non dubitarunt duos istos locos simul conferre: