8:231 231 PROCES DE BOLSEC. 232 agnoscimus, fidem gratia praeveniri. Hinc nondum renatis hominum viribus nihil tribuimus nisi corruptionem, peccatum voluntarium, culpam ac poenam: at renatis spiritu Dei voluntariam et bonam operationem tribuimus, iuxta illud apostoli: Animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei. Item: Non idonei sumus ex nobis ipsis cogitare quidquam tanquam ex nobis ipsis: sed omnis idoneitas nostra ex Deo est. Idem enim alibi dicit: Deus est qui agit in vobis, et ut velitis et ut efficiatis pro bono animi proposito. Nam et in evangelio legitur: Si vos filius liberaverit vere liberi eritis. Nam ubi spiritus Domini, ibi libertas. Ubi tamen nihilominus agnoscimus carnis remanere reliquias, ut, iuxta apostoli verbum, quod non volumus faciamus: ideoque illi nosmetipsi mente serviamus legi Dei, carne vero legi peccati : ut per totam vitam etiam regenitorum gratia quod agat inveniat. Id enim David sentiens dixit: Ne intres in iudicium cum servo tuo: quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Porro quod reprobi verbo Dei non credunt sed impie contra Deum vivunt, id quidem ipsis imputari debet, non Deo, qui quos damnat, iusto et merito damnat. Sed et peccatum non in Deo sed in homine haeret. Deus enim, immaculata via eius: et Deus iniquitatem non volens ipse est. Iustus est in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Postremo non tollimus ordinem ex salutis negotio: non reiicimus aut commiscemus causas vel propinquas vel remotas. Confitemur Deum Iobo citra culpam suam intulisse manum. Confitemur illum opera usum esse Satanae et militum satanicorum, qui tamen culpa minime liberandi sunt, quum oculus ipsorum fuerit pravus. Sed et ipse Iob testimonium nobis ferens: Dominus, inquit, dedit, Dominus abstulit. Non autem: Dominus dedit, ait, diabolus abstulit. Haec est sententia nostra paucis comprehensa his literis et in scriptis nostris exposita fusius: ex qua qui volent, sepositis personis, seposito favore aut odio, facile de consensione aut dissensione nostra iudicabunt. Amamus vos, fratres, amamus ecclesiam vestram, ac Dominum ex animo oramus, ut turbas omnes feliciter clemens et benignus consopiat. Orate pro nobis Dominum. Vivite et valete, domini et fratres in Christo colendi et dilecti. Tiguri 27 Novemb, anno 1551. Pastores doctoresque ministri ecclesiae Tigurinae. 1) 1) Nomina subscribenttwn in nullo exemplari, nobis cognito legimus. XLVIII.