51:231 231 EPIST. PADLI AD EPHESIOS 232 talem spiritualem, quae praecipue expetenda est. 'O^fraXfioSooAscac meminit, quia communis fere servorum omnium est adulatio. Verum simul atque terga vertit dominus, contemptu eius nec sine ludibrio lasciviunt. Pios ergo Paulus ab hac fallaci simulatione procul remotos esse iubet 8. Unusquisque quidquid boni. Praeclara consolatio: quod si negotium illis sit cum ingratis dominis et malignis, Deus acceptum sibi feret quidquid hominibus, licet indignis, impenderint. Haec enim cogitatio plerumque servos ignaviores reddit, quod dum fastum et arrogantiam dominorum expendunt, putant se operam perdere. Paulus autem docet, apud Deum repositam illis mercedem pro officiis, quae male videntur apud homines parum humanos collocari: proinde non esse causam cur abducantur a recto cursu. Addit, non discerni illic inter servum et liberum, quod soleant eorum labores minoris in mundo aestimari. Negat igitur ita esse apud Deum: sed esse illic pretiosa eorum1), non minus quam regum officia: quia deposita externa persona quisque ex cordis integritate aestimabitur. 9. Ut vos domini. Quum magnam licentiam permitterent leges dominis: quidquid iure civili usitatum erat, id sibi esse licitum multi interpretabantur. Imo eo usque saevitiae quidam progrediebantur, ut coacti fuerint romani imperatores eorum cohibere tyrannidem. Quamquam etiam si nulla principum edicta servis succurrerent: non illis plus concedit Deus, quam patitur caritatis regula. Quum summa aequitate temperare volunt philosophi nimium in servos rigorem, docent utendum esse non secus ac mercenariis. Sed utilitatem tantum sequuntur: hoc est, quid utile sit patrifamilias, et quid oeconomiae aptum, considerant. Longe aliud principium sumit hic Paulus. Praescribit enim quid secundum Dei institutionem liceat : et quatenus etiam servis sint debitores. Primo dicit, eadem facite: pro quo transtuli, mutuum officium p r a e s t a t e . Nam quo sensu dixit ad Colossenses (4, 1), TO Sixatov %cd T$)V caOTTjxa, eodem nunc xa aOTa posuit. Quorsum autem illud, nisi ut servetur ius analogum quod vocant? Non est quidem aequalis domini et servi conditio: sed est tamen aliquod ius mutuum inter eos, quod sicuti servum domino obnoxium reddit, ita vicissim proportione habita dominum obstringit aliquatenus servo. Istam analogiam male homines metiuntur: quia non exigunt ad legem caritatis, quae sola vera est mensura. Id intellexit Paulus per verbum eadem: quia omnes propensi sumus ad ea exigenda quae nobis debentur: quum autem vicissim faciendum est officium, nemo est qui non conetur se *) pretiosos.