5:231 PSYCHOPANNYCHIA. et hanc esse eius misericordiam, quod eripimur a mortis faucibus. Quartum: Si direxerit ad eum cor suum, spiritum et flatum hominis ad se trahet, deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur (Iob. 34, 14). Quae verba si de iudicio accipiunt, quasi dicatur, hominem eius ira dissolvi, disiici, confundi, et in nihilum abire, plus illis concedam quam postulent. Si intelligunt spiritum, id est animam, per mortem ad Deum redire, et flatum, id est virtutem motus, seu vitalem agitationem, recedere ab homine: nihil reluctor. Si contendunt, animam perire, fortiter reclamo. Quanquam paulo etiam secus habent hebraica. Verum eorum cavilla contentus depulisse, non insequar longius. Vibrant et alia quaedam, sed obtusa tela: quae nec feriunt, et terrent non multum. Citant enim nonnulla, minime ad rem facientia, eaque ex libris